Augusta Raurica
Locus: 47°32′6″N 7°42′46″E
Numerus incolarum: 1 024
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Pratteln, Giebenach, Füllinsdorf
Tabula aut despectus
Augusta Raurica, quarto saeculo saepe Rauracum[1] vel Rauraci[2] simpliciter appellata, Theodisce Augst, est oppidum ad ripam Rheni iacens in pago Basilea Rure Helvetiae. Aevo Romano urbs capitalis fuit civitatis Rauracorum. Medio Aevo exeunte a vicino vico Castro Rauracensi (Theodisce Kaiseraugst) separata est postquam per plura saecula una urbs fuerant.
Historia
[recensere | fontem recensere]Bello Gallico confecto iussu Caesaris colonia veteranorum Romanorum in fines Rauricorum a Lucio Munatio Planco anno 44 a.C.n. deducta est[3]. Ob bellum civile Romanorum (49-30 a.C.n.) urbs non statim aedificata esse videtur[4] sed Augusto imperatore Lucius Octavius quidam coloniam rursus ordinavit atque nuncupavit : Colonia Paterna Pia Apollinaris Augusta Emerita Raurica tunc dicta est. Augusta Raurica Rauracorum civitatis caput erat, quam civitatem Augustus provinciae Galliae Belgicae, Domitianus provinciae Germaniae Superiori, Diocletianus provinciae Sequaniae adscripserunt. Omnibus aedificiis ad rem urbanam Romanam pertinentibus ornata est Augusta Raurica : foro, templo Iovis, templo ad imperatorum cultum dedicato, basilica, theatro, amphitheatro, thermis... Cellaria quoque et officinae opificum carnem fumigantium et tabernae et domus privatae effossae sunt. Quae omnia et in situ et in Museo (Römermuseum Augst) visere licet.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ammianus Marcellinus XIV.10.6
- ↑ Ammianus Marcellinus XV.11.11 et XVI.11.2
- ↑ Inscriptio in mausoleo Gaetano Munatii Planci.
- ↑ Fellmann (1992) pp.17-18
Si vis plura legere
[recensere | fontem recensere]- Rodolphus Fellmann, La Suisse gallo-romaine : cinq siècles d'Histoire. Lausanne : Payot, 1992
- Frederica Menulis, "Augst / Augusta Raurica, Suisse : ville romaine au bord du Rhin", L'archéologue 2016(140) : 66-77.
- Barbara Pfäffli, Petit guide d'Augusta Raurica, Augst, 2010.
- Peter-Andrew Schwarz, "Kaiseraugst et Bâle (Suisse) aux premiers temps chrétiens"; "Augst / Augusta Raurica (Suisse)" in Capitales éphémères. Des Capitales de cités perdent leur statut dans l’Antiquité tardive, Actes du colloque Tours 2003 (Supplément à la Revue archéologique du centre de la France no. 25, 2004) pp. 103-126, 355-359
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 47°32′6″N 7°42′46″E • OpenStreetMap • GeoNames • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum |