Disputatio:Augusta Raurica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Fortasse nomen Augusta Raurica hodierno municipio Augst servandum erat et Kaiseraugst Castrum Augustae Rauricae (fortasse a me nunc creatum nomen) appellandum erat ? Vel nomina Germanica ad municipia hodierna, nomen Latinum ad urbem antiquam et ruinas ? Nam Augusta Raurica non magis Kaiseraugst quam Augst est. Quomodo vicos modernos hac appellatione distinguas nescio. Augst (Augusta Raurica) et Kaiseraugst(Augusta Raurica) ? Marcus Terentius Bibliophilus (disputatio) 11:39, 21 Februarii 2017 (UTC) An Caesarea Augusta Raurica = Kaiseraugst Marcus Terentius Bibliophilus (disputatio) 11:43, 21 Februarii 2017 (UTC)


Ineptias scribebam : exitum ex aporia facile inveni et mutanda mutavi. Marcus Terentius Bibliophilus (disputatio) 11:03, 24 Februarii 2017 (UTC)

Ineptias nunquam scribis, mi Marce. Alexander statim, nos paulo tardius nodos Gordienses enodare possumus! Andrew Dalby (disputatio) 12:44, 24 Februarii 2017 (UTC)

Nexus intervicios apud Vicidata emendavi. Augusta Raurica nostra cum Augst, Castellum Rauracense cum Kaiseraugst coniunxi. Haec cum prima sententia nostra congruit, nisi fallor. Si male feci, dic mihi! Andrew Dalby (disputatio) 20:03, 17 Maii 2019 (UTC)