429 a.C.n.

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Annus 429 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 6 a.C.n. · saeculum 5 a.C.n. · saeculum 4 a.C.n.
Anni: (431 a.C.n.) · 430 a.C.n. · 429 a.C.n. · 428 a.C.n. · 427 a.C.n. · 426 a.C.n. · 425 a.C.n. · 424 a.C.n. · 423 a.C.n. · 422 a.C.n. · 421 a.C.n. · (420 a.C.n.)


Eventa[recensere | fontem recensere]

  • Bellum Peloponnesiacumː hieme 430/429 Potidaeenses fame subacti urbem suam Atheniensibus relinquunt qui colonos illuc miserunt. Aestate ineunte Archidamus II Plataeas obsidere incipit. In Chalcidica quoque pugnatum est ubi Athenienses ad Spartolum offenderunt. Peloponnesiaci, instigantibus Corinthiis et Ambraciotis, Corinthiorum colonis, magnam expeditionem terra marique adversus Acarnanos, Atheniensium socios in ea regione ordinarunt ut hostes a circumnavigatione Peloponnesi prohiberent. Socios habuerunt colonias Corinthiorum (ut Leucades Anactoriosque) et babaros circa incolentesː Chaones et Molossos et Orestas. At Cnemus dux Lacedaemonius terra progrediens ad Stratum offendit atque exercitum reduxit. Duobus proeliis navalibus in sinu Corinthiaco pugnatum est, ad Patras et ad Naupactumː primo praeclaram victoriam rettulit dux Atheniensium Phormio, ne una quidem nave amissa, cum classem hostium de expeditione in Acarnaniam, non de proelio cogitantem ex inopinato adortus esset; altera aequo Marte pugnatum est quamquam Phormio cum iisdem viginti navibus adversus classem septuaginta et septem navium certavitː utrique certe tropaeum in suo litore erexerunt. In fine tamen Peloponnesiaci repulsi sunt nec quidquam efficere potuerunt eorum quae in animo habebant eo minus quo naves ab Atheniensibus auxilio missae paulo post proelium Naupactum advenerunt. Anno exeunte incursiones adhuc fecerunt in Salaminem Peloponnesii et in Macedoniam per unum mensem Sitalces, Thracum rex.

Nati[recensere | fontem recensere]

? Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove)

Mortui[recensere | fontem recensere]