Timoxenos

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Timoxenos (floruit quarta parte tertii saeculi a.C.n.) fui vir politicus et militaris Graecus antiquus, quater Foederis Achaici strategus electus, annis 225, 223, 221, 216 a.C.n.. Quia per annos continuos strategum fieri non licebat, saepe cum amico[1] Arato alternabat.

Anno 221 a.C.n. cum Achaei expeditionem adversus Aetolos Peloponnesum diripientes decrevissent, Timoxenos, cum parvum intervallum temporis ad finem strategiae restasset, tempus terere maluit (fortasse quod virtuti militum suorum diffidebat) et magistratum successori Arato quinque diebus ante legitimum terminum tradere[2]. Aratus hoc ipso anno cladem ad Caphyas accepit. Anno 219 cum Timoxenos suffragante Arato strategiam peteret Philippus V, Macedonum rex, Achaeis minaciter persuasit ut potius Epiratum eligerent[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Polybius IV.82.8.
  2. Polybius IV.7. Plutarchus 47.
  3. Polybius IV.82.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

  • Domenica Paola Orsi, L'alleanza acheo-macedone: studio su Polibio, Edipuglia, 1991 Recensio critica