Aratus Minor

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Aratus Minor (natus circa 250 a.C.n., mortuus post 213 a.C.n.) fuit filius Arati Sicyonii, septies decies Foederis Achaici strategi. Et ipse anno 219/218 a.C.n. strategus confoederationis fuit[1].

Bello Cleomenico Aratus Sicyonius, cum strategus decimum anno 226 a.C.n. a rege Lacedaemoniorum Cleomene proelio apud Dymen victus esset et societatem Macedonum omnino necessariam haberet, filium legatum[2] atque mox etiam obsidem[3] ad Antigonum Dosonem misit. Victoria per Macedones parta, Aratus Minor strategiam et ipse anno 219 a.C.n. gessit. Tum vero Foedus Achaicum non iam liberum erat sed regibus Macedonicis subiectum.

Uxorem quam duxerat, Polycratiam nomine, corrupit rex et hospes Philippus V[4] (apud modernos sunt qui putent matrem regis Persei fuisse[5]).

Anno 214 a.C.n. in Messeniam cum patre venit ubi regem Philippum V spe arcis Ithomae potiundae bellum civile inter partes foventem animadvertit atque ob hoc ipsum maledictis acerbis increpuit[6]. Rem aeque ferre simulavit rex sed anno posteriore Aratus pater obiit, veneno, ut sibi ipse videbatur, iussu Philippi V petitus. Si Plutarcho credimus filius quoque veneficiis ad insaniam ductus est et multa flagitiosa facinora commisit antequam moreretur[7].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Polybius IV.37.1
  2. Polybius II.51.5.
  3. Plutarchus, Aratos 42 et Cleomenes 19.
  4. Plutarchus, Aratos 49.2 et 51.3. Cleomenes 16.5. Polybius V.27.3. Titus Livius XXVII.31.8
  5. Julius Beloch, Grieschische Geschichte IV.2, 1912 p.140. M. Holleaux, Etudes d'épigraphie et d'histoire grecques V, 1957, p.300.
  6. Polybius VII.12.9. Plutarchus, Aratos 50.
  7. Plutarchus, Aratos 54.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]