Chronica Anglosaxonum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pagina prima Chronici Petroburgensis

Chronica Anglosaxonum sunt libri annales rerum gestarum Angliae, Anglosaxonice compositi, et praesertim historiam a saeculo V usque ad XII referentes. Exstant fere septem, quarum duae valde lacunosae.

Chronicon Parkerianum [Ā, G][recensere | fontem recensere]

Recensio Wintoniensis seu Parkeriana in libro manu scripto CCCC 173 Bibliothecae Parkerianae monstrantur, et olim in apographo Cotton Otho B.xi e Bibliotheca Britannica (sed hoc in incendio Bibliothecae Cottonianae anno 1731 fere omnino destructum est). Haec recensio incipit a praefatione genealogica de regibus Occidentalium Saxonum.

Chronicon Petroburgense [E][recensere | fontem recensere]

Recensio Petroburgensis usque ad annum 1121 recensionem Wintoniensem sequitur, documentis nonnullis interiectis quae antiquitatem monasterii Petroburgensis monstrare praetenduntur; post hunc annum continuationes, in aliis recensionibus minime repertis, historiam Angliae et Petroburgi usque ad 1154 describunt. Recensio Petroburgensis e libro manu scripto Laud 636 Bibliothecae Bodleianae legitur.

Recensio Abindoniensis [B, C][recensere | fontem recensere]

Recensio abbatiae Abindoniensi attributa in duos libros manu scriptos Bibliothecae Britannicae servatur, olim Cottonianae, scilicet Cotton Tiberius A.vi et Cotton Tiberius B.i. Haec recensio usque ad annum 891 Wintoniensem sequitur. Inseritur brevis "Registrum Mercianum", res gestas a 902 usque ad 924 comprehendens; annales post hunc annum producuntur usque ad 1000 in Tiberio A.vi, usque ad 1066 in Tiberio B.i.

Recensio Vigorniensis [D][recensere | fontem recensere]

Recensio quae Vigorniensis dicitur in uno libro manu scripto legitur, e vetustiore quodam anno fere 1050 rescriptum et usque ad 1079 productum, rebus gestis Vigorniae et urbium propinquarum interdum insertis. Liber autem vetustior minime Vigorniae, potius Riponiae compositus est, recensione Vintoniensi usque ad 891 secuta, insuper addita "Gesta veterum Northanhymbrorum" ab anno 733 usque ad 806. Recensio Vigorniensis in Bibliotheca Britannica servatur sub siglo Cotton Tiberius B.iv.

Recensio bilinguis Cantuariensis [F][recensere | fontem recensere]

Versio brevis recensionis Petroburgensis, Latine et Anglosaxonice exscripta et interdum Annales Domitiani Latini nuncupata, in Bibliotheca Britannica servatur sub siglo Cotton Domitian A.viii.

Annus 871 e recensione Abindoniensi. Bibliotheca Britannica: Cotton Tiberius B.1

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones et versiones selectae
  • Janet M. Bately, ed., The Anglo-Saxon Chronicle: a collaborative edition. Vol. 3: MS. A. Cambridge. Cantabrigiae: D. S. Brewer, 1986. ISBN 0-85991-103-9 [Ā] (Anglosaxonice)
  • E. Classen, F. E. Harmer, An Anglo-Saxon Chronicle. Mancunii, 1926. [D] (Anglosaxonice)
  • G. N. Garmonsway, interpr., The Anglo-Saxon Chronicle. 2a ed. Londonii: Dent, 1972 [Ā, E cum aliis] (Anglice)
  • F. P. Magoun, "Annales Domitiani Latini: an edition" in Medieval Studies vol. 9 (1947) pp. 235-295 [F] (Anglosaxonice, Latine)
  • Charles Plummer, ed., Two of the Saxon Chronicles Parallel. 2 voll. Oxonii: Clarendon Press, 1892-1899 [Ā, E cum aliis] (Anglosaxonice)
  • Harry A. Rositzke, The Peterborough Chronicle. Novi Eboraci, 1951 [Ā] (Anglice)
  • Harry A. Rositzke, The C-Text of the Old English Chronicles. Novi Eboraci, 1951 [C] (Anglosaxonice)
Historica et critica

Nexus externi[recensere | fontem recensere]