Latinitas nondum censa

Andreas Belyj

E Vicipaedia
(Redirectum de Andreas Bely)
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Andreas Belyj
Res apud Vicidata repertae:
Andreas Belyj: imago
Nativitas: 26 Octobris 1880; Moscua
Obitus: 8 Ianuarii 1934; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Boris Nicolai filius Bugaev (Russice Борис Николаевич Бугаев, tr. Boris Nikolaevič Bugajev; natus die 14 Octobris secundum Calendarium Iulianum, 26 Octobris secundum Gregorianum) 1880; supremum diem obiit die 8 Ianuarii 1934) fuit clarus scriptor Russicus, qui pseudonymo Andreas Belyj (Russice Андрей Белый, tr. Andrej Belyj, scil. 'Andreas Candidus') utebatur.

Curriculum vitae[recensere | fontem recensere]

Boris Bugaev (Andreas Belyj futurus) natus est die 26 Octobris Moscuae. Filius fuit digni laude professoris mathematicae, professoris sapientiae atque etiam praesidis Societatis Mathematicae Moscuensis Nicolai Bugaev (18371903). Mater poetae fuit Alexandra Bugaeva, nata Egorova (18581922).

Anno 1891 in gymnasium litterarum Leonis Polivanov adductus est, ubi mathematicam, physicam, adumbrationem, et linguas Graecam antiquam, Latinam, Francogallicam, et Theodiscam discebat. Annis 18961903 mathematicam physicamque studendum Universitate Moscuensi persequebatur. Et anno 1904 ibidem inchoavit historiam philologiamque, sed praeceps (1905) discendum deposuit. Annis studendi notiones eschatologicas philosophi Russici Vladimiri Solov'ëv accepit. Etiam opera Immanuelis Kantii, Arthuri Schopenhauer, Friderici Nietzsche adipiscebatur.

Id temporis Boris Bugaev adiit labores ephemeride Libra (Весы), quod alius poeta in futurum notus Valerius Brjusov nummo maecenate edebat. Iam superioribus temporibus Boris Bugaev circulos litterarum utputa "Argonautae" ("Аргонавты") participabat. Tum ille nomen mentitus Andreas Belyj accepit.

Unus et viginti annos natus Andreas Belyj librum "Symphoniam (secundam,dramaticam)" divulgavit. Illum librum alii sequebantur scilicet "Symphonia septentrionalis (prima, heroica)","Reditus","Panaca ventorum nivosorum".Illis operibus auctor characteres essentiales sui modi scribendi utputa modulatio prosae, inclinatio ad iuncturam verborum solutorum cum numero praeceps monstravit.

Ab mense Ianuario 1903 Andreas Belyj per epistolare colloquium et postea coram cum poeta incipienti petropolitano Alexandro Blok amicitiam fecit.Ad annum collectionem primam versuum nominatam "Aurum in caelo veneto" ipse edidit. Anno 1909 nova ("Cinis") tertiaque ("Urna") collectiones assequuti sunt.

Ad quinque annos opus principiale auctoris mythistoria "Petropolis"exiit. Decennio 192 Andreas Belyj saepe peregre versabatur. Anno 1914 Rudolfi Steiner antroposophi actis cognitis in Helvetiam cum amica Anna Turgeneva ad creationem Goetheani (templi Ioanni Volfgango Goethio dicati) participandum profectus est. Deinde Bello Orbis Terrarum Primo aucto domum reversus est. Res Novas Russiae anno 1917 sicut exitum ex catastropha universali accepit.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • "Aurum in caelo veneto" 1904("Золото в лазури")
  • "Сinis"1909 ("Пепел")
  • "Urna"1909 ("Урна")
  • "Columbus argenteus"1910 ("Серебряный голубь")
  • "Petropolis"1914 ("Петербург")
  • "Sina baptizatus"1921 ("Крещеный китаец")
  • "Moscua"1926 "Moscua sub ictu"/"Homo mirabilis Moscuensis"("Москва под ударом"/"Московский чудак")
  • "Personae"1933 ("Маски")

Nexus externus[recensere | fontem recensere]