Vladimirus Solov'ëv

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Vladimirus Solov'ëv
Res apud Vicidata repertae:
Vladimirus Solov'ëv: imago
Nativitas: 16 Ianuarii 1853; Moscua
Obitus: 31 Iulii 1900; Uzkoye
Patria: Imperium Russicum

Officium

Munus: philosophus, Poëta, opinion journalist, professor, literary critic
Patronus: Moscow Imperial University, Universitas Publica Petropolitana

Consociatio

Familia

Genitores: Sergius Solov'ëv;

Memoria

Sepultura: Novodevichy Cemetery

Vide etiam paginam discretivam: Solov'ëv

Vladimirus Sergii filius Solov'ëv (natus Moscuae die 28 Ianuarii 1853; mortuus Uzkoje in vico prope Moscuam die 13 Augusti anni 1900) fuit Sergii Solov'ëv filius, philosophus, et poeta Russicus.

Qui in Universitate Moscuensi educatus, in thesi de Philosophiae occidentalis discrimine (Кризис западной филосфии, 1871) et in aliis libris illius temporis doctrinam positivisticam et seiunctionem cognitionis speculativae et empiricae refutat. In libris philosophicis posterioribus (Опыт синтетической философии, i.e. De philosophiae syntheticae commentatio, 1876; Философские начала цельного знания, i.e. Principia philosophica cogntitionis integrae,1877; Оправдание добра, i.e. Apologia boni 1897) ad doctrinam "ἕν καὶ πᾶν" (Russice всеединство) venit, Platonem et Schelling Kantio anteponens. Ad theologiam vertitur in Lectionibus de theanthropia (Чтения о богочеловечестве) et in Russia et ecclesia universalis (La Russie et l'église universelle, 1889); Platonismi Russici Christiani saeculi vicesimi conditor est.

Poemata scribit non multa, a symbolistis autem Russicis (praecipue Alexandro Blok, Andrea Belyj, et Sergio Solov'ëv fratris sui filio) quam maximi aestimata. In Tribus obventibus (Три свидания) visiones suas Sophiae describit leviter et iocose, sed sine ullo dubio veritatis. Vergilii eclogam quartam Russice vertit, cum multis dialogis Platonis, qui labor ante mortem ultimus erat.

De Solov'ёv[recensere | fontem recensere]

  • Lossky, N. O. (1951). History of Russian Philosophy. Novi Eboraci: International Universities Press (published 1970). ISBN 978-0-8236-8074-0.
  • Herman, Maxime (1995). Vie et œuvre de Vladimir Soloviev. Friburgi Nuithoni: Editions universitaires Fribourg Suisse.
  • Waage, Peter Normann (1988). Der unsichtbare Kontinent. Wladimir Solowjow – der Denker Europas. Stutgardiae: Verlag Freies Geistesleben, ISBN 3-7725-0797-2.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]