Nykylatinan sanakirja

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Nykylatinan sanakirja suomi–latina–suomi (Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum) est lexicon Latinitatis vivae a Tuomone Pekkanen et Gregorio Pitkäranta collectum annoque 2006 Tammerforsiae editum. Pars Finno-Latina plus quam 10 000 verborum continet, pars Latino-Finnica etiam plus.

Verba operis maximam partem in verbis Nuntiis Latinis excogitatis posita sunt. Praeterea copia verborum aucta est, ut puta, a periodicis Latinis ut Voce Latina, Latinitate, Melissa, atque aliis lexicis neolatinis, ut Lexico recentis Latinitatis, Imaginum Vocabulario Latino, Norstedts svensk-latinska ordbok Ebbe Vilborgis.

Nexus interni


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!