Pililudus glacialis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Duo lusores pililudi glacialis.

Pililudus glacialis[1][2] est genus athleticum, quo undeni lusores binarum turmarum in campo congelato patinantur et pilam in rete adversarium impellere conantur. Alsulegiae glaciali similis est, sed his praesertim rebus differt: non disculo sed pilā luditur; campus est maior; contra ac alsulegia, sub divo luditur; rete est maior; malleus curvior; cum ludus alsulegiae in tres partes divisus omnino 60 minuta durat, ludus pililudi in duas partes divisus durat minuta 90.

Pililudus glacialis praesertim popularis est in terris pristinae Unionis Sovieticae (in numero quarum excellet Russia), et in Suecia, Finnia, Norvegia.

Imagines[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok, Editio secunda anni 2009, sub voce "bandy"
  2. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum, sub voce jääpallo. Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006