Hussitae

E Vicipaedia
Monumentum in honorem Ioannis Zisca, hussitarum ducis, Tábor in Bohemia Meridiana positum.
Europa Media anno 1618: terrae Catholicae sunt caeruleae, protestanticae rubrae/fuscae, hussiticae violaceae

Hussitae sive Hussiti[1] appellantur asseclae Ioannis Hus Bohemi, quorum ortus et reactiones, quaestionibus religiosis neglectis, diu multa proelia excitaverunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Hussitae rege Venceslao mortuo imperium Sigismundi agnoscere noluerunt, quo Bella Hussitica exorta sunt. Hussitis autem erant duae factiones, illorum clementiorum Calixtinorum, qui calicis usum in sancta communione pro omnibus flagitabant (utraque sub specie: inde nuncupabantur etiam Utraquistae) et rigidiorum Taboritarum. Taboritae[2] sive Taberienses[3], qui nominabantur secundum castra ad Tábor in Bohemia Meridiana sita, ab omnibus abhorruerunt, quae in Sacris Scripturis non ad litteras invenirentur. Ioannes Zisca eorum ductor anno 1422 exercitum imperialem ad Havlíčkův Brod vicit; cum anno 1424 vita defunctus esset, Procopius Rasus et presbyter Prokupek seditiosos duxerunt. Victoriis Ústí nad Labem et Tachoviae partis Bohemia omnis et Germaniae partes vastatae sunt.

Post victoriam Domažlice anno 1431 Concilium Basilense anno 1433 Articulos quattuor Pragenses, qui dicuntur, confirmavit: de calice laicis porrigendo, de homiliis lingua vernacula habendis, de opibus ecclesiasticis prodendis, de virtute clericorum augenda). Tunc Compactata Pragensia definita sunt. Taboritae autem contumaciores die 30 Maii 1434 apud oppidum Český Brod victi sunt. In conventu Iglaviae die 5 Iulii 1436 habito Compactata Pragensia utique reconfirmata sunt, attamen et rex Sigismundus et Albertus II (rex Romanorum) et papa Pius II eorum abolitionem machinabantur. Itaque evenit, quin ante annum 1485 Kutná Hora pax religiosa fieret.

Reformatione Germanica terminata hussitae quidam in Confessione Bohemica versantes anno 1575 protestantibus in Germania se associabant, cum nonnulli in gremium Sanctae Ecclesiae Catholicae Romanae reverterentur. Taboritae quidam in sic dictam Unitatem fratrum (Jednota bratrská) ingrediebantur et fidem quam optime tradebant. Saeculo XX autem Ecclesia Hussitica Cechoslovaca condita est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Franz Grundler, Dominik Dorfner: Hussen, Hymnen, Helden, Mythen, auf den Spuren der Hussiten, Buch & Kunstverlag Oberpfalz, Amberg 2005, ISBN 3-935719-28-0.
  • František Šmahel: Häresie und vorzeitige Reformation im Spätmittelalter (= Schriften des Historischen Kollegs. Kolloquien. Bd. 39). Oldenbourg, Monaci 1998, ISBN 3-486-56259-2 (in interretii).
  • František Šmahel: Die Hussitische Revolution (= Schriften der Monumenta Germaniae Historica, Bd. 43, 3 Teile). Hannoverae 2002, ISBN 978-3-7752-5443-4.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Albert Sleumer: Kirchenlateinisches Worterbuch, reimpressio anastatica editionis quartae Limburgensis, Olms, Hildesiae/Turici/Neoeboraci 2006, p. 393, ISBN 978-3-487-09333-8
  2. Sleumer, op.cit., p. 765
  3. Franz Palacký (ed.): "Urkundliche Beiträge zur Geschichte des Hussitenkrieges in den Jahren 1419-1436" - tomus alter, p. 87
Vicimedia Communia plura habent quae ad Hussitas spectant.