Alexander a Lacu

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Alexander a Lacu Ocist / OSB (15521613) fuit abbas Hilariensis, Garstensis et Cremifanensis. Inter primores propugnatores Contrareformationis in Austria Superiori numeratur.

Vitae prima pars[recensere | fontem recensere]

Alexander a Lacu anno 1552 Lugani Helvetiae natus est. Gente nobili ortus Cardinalis Bellarmini discipulus fuit. Deinde Romae, Friburgae et Papiae studiorum causa commoratus est.

Anno 1576 Basiliae domicellarius, deinde Novocomo archidiaconus factus ibique sacerdos ordinatus est. Anno 1580 Constantiae praebenda concessa, mox archipresbyter Lugani dictus, anno 1584 protonotarius apostololicus nominatus et anno 1586 Vindobonam in professuram vocatus est. Eodem anno capellanus aulicus Ernesti archiducis factus, 1587 et 1589 rector Universitatis Viennensis fuit.

Die 8 Septembris anno 1587, ut Contrareformationem urgeret, ab imperatore abbas Hilariensis nominatus et die 2 Augusti anno 1589 comfirmatus est; ad tempus etiam administrator monasteriorum Plagensis, Angelorum Cellensis Glunicensisque erat.

Tumultus rusticorum 1594–1597[recensere | fontem recensere]

Pluribus annis consumptis, quibus inter monasterium et incolas paroeciarum acriter de vera confessione concertabatur, abbas Alexander quamvis auctoritate archiducali innixus tandem resistentia plebis, quae maxima ex parte confessioni Lutheranae adhaerebat, impediebatur, quominus reformationem Catholicam in paroeciiis ad abbatiam pertinentibus exsecutus est. Iram populi non evitasset nisi raptim nave per Danubium efugisset. Cum ordines tum ipse abbas iracundus exercitum ad plebem puniendam miserunt, qui tanta crudelitate saeviebat, ut abbas Alexander anno 1596 plebe coactus abbatiam Hilariensem resignavit et in monasterium Garstensem recessit.

Ultimi vitae anni[recensere | fontem recensere]

Postquam papa Clemens VIII Alexandro transitum ad ordinem Sancti Benedicti concessit, anno 1600 abbas Garstensis factus est. Mox in Cremifanum postulatus, ibi die 21 Iulii 1601 in munus abbatis Cremifanensis inauguratus est, administratione abbatiae Hilariensis die 7 Septembris anno 1600 deposita.

Cremifani prospere vitam monasticam reformavit, numerus monachorum eo regnante perspicue crevit. Imprimis cantones Catholici Helvetiae Alexandro honorem cardinalatus quaerebant, quod adhuc „pileus spei“ in gazophylacio ecclesiae Cremifanensis asservatus testatur, die 19 Maii anno 1613 autem Lentiae mortuus in ecclesia Cremifanensi ante altarem Sancti Agapiti sepultus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • J. Wodka: Kirche in Österreich - Wegweiser durch ihre Geschichte, Vindobonae 1959, p. 232 (Theodisce)
  • A. Kellner: Profeßbuch des Stiftes Kremsmünster, Cremifani 1968, p. 200-201 (Theodisce)
Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.