Ernestus (archidux Austriae)

E Vicipaedia

Ernestus (natus die 15 Iunii 1553 Vindobonae, mortuus die 20 Februarii 1595 Bruxellis) fuit archidux Austriae et gubernator Austriae Superioris Inferiorisque necnon Nederlandiae.

Vita[recensere | fontem recensere]

Ernestus fuit filius secundus imperatoris Maximiliani II. et frater minor imperatoris Rudolphi II. Unus et unicus familiaris imperatoris habebatur, cui et in regno succedere debuit. Anno 1590 ei tutela Ferdinandi archiducis Austriae Inferioris mandata est, anno 1592 in Hungaria cladem a Turcis accepit.

Eodem anno Philippius II., rex Hispaniae, ei regimen Nederlandiae detulit; Ernestus autem Bruxellas demum anno 1594 pervenit. Gubernatio eius nimis brevis fuit, ut ullam vim in res politicas haberet. Cum autem pictorem Petrum Bruegel animadverteret fratrisque oculos in illum converteret, auctor factus est collectionis Bruegelianae, quae hodie in Museo historiae naturali Vindobonensi aspici potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Carolus Eder: Ernst, Erzherzog von Österreich. In: Neue Deutsche Biographie (NDB), vol. 4, Berolini 1959, p. 617. (Theodisce)
  • Henricus Ritter de Zeißberg: Ernst. In: Allgemeine Deutsche Biographie (ADB), vol. 6, Lipsiae 1877, p. 297 s. (Theodisce)
  • Constantinus de Wurzbach: Ernst, Erzherzog von Österreich, Nr. 79. In: Biographisches Lexikon des Kaiserthums Oesterreich, vol. 6 (1860), Vindobonae 1856–1891, p. 180 s. (Theodisce)