Roman numeral 10000 CC DD.svg

Alcides De Gasperi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Alcides De Gasperi
Res apud Vicidata repertae:
Alcides De Gasperi: imago
Nativitas: 3 Aprilis 1881; Plebs Tesina
Obitus: 19 Augusti 1954; Ausugum
Patria: Italia
Nomen nativum: Alcide Amedeo Francesco Degasperi

Officium

Officium: Provisional Head of State of Italy, Prime Minister of the Kingdom of Italy, legatus ad Parlamentum Europaeum, Socius Camerae Deputatorum Rei Publicae Italianae, minister of Foreign Affairs of the Kingdom of Italy, minister of Foreign Affairs of the Kingdom of Italy, President of the European Parliament, Minister of Foreign Affairs, Italian Minister of the Interior, minister of Italian Africa of the Kingdom of Italy, minister of Italian Africa, minister without portfolio of the Kingdom of Italy, Praeses Consilii ministrorum Reipublicae Italicae, Member of Abgeordnetenhaus, Minister of Foreign Affairs, Minister of Foreign Affairs, Praeses Consilii ministrorum Reipublicae Italicae, Praeses Consilii ministrorum Reipublicae Italicae, Praeses Consilii ministrorum Reipublicae Italicae, Praeses Consilii ministrorum Reipublicae Italicae, Praeses Consilii ministrorum Reipublicae Italicae, Praeses Consilii ministrorum Reipublicae Italicae
Munus: Politicus, Linguista, diurnarius, Legatus

Alcides Degasperi (natus in oppido Plebe Tesina apud Tridentum tunc ad Imperium Austro-Hungaricum pertinens die 3 Aprilis 1881, obiit repente die 19 Augusti 1954 Burgi Ausugi) fuit praeclarus vir publicus Italicus ac continenter octies praeses Consilii Ministrorum Rei Publicae Italiae.

De Gasperi putatur etiam cum Conrado Adenauer, Ioanne Monnet, Altiero Spinelli et Roberto Schuman patrem Unionis Europaeae esse.

Vita[recensere | fontem recensere]

Alcides De Gasperi Vindobonae philosophiae et litteris studuit, ibi discipulorum Catholicorum societatibus interfuit. Ab anno 1905 operam ut diurnarius apud diarium Il Trentino dedit et etiam de culturae Italicae defensione in Imperio Austro-Hungarico scripsit, quamquam illo tempore numquam Tridenti ad Italiam adiectionis causam sustinuit.

Anno 1911 legatus Factionis Christianae Socialisticae Austriacae in Parlamento Austriae (Germanice Reichsrat) et anno 1914 in parlamento Tirolensi (Landtag) electus est.

Cum post Imperii Austro-Hungarici cladem in primo bello mundano Tridentinum et Tirolis Meridionalis Italiae adiuncti sunt, De Gasperi unus Factionis Popularis Italicae (Italiane Partito Popolare Italiano) conditorum et factionis ducis Aloysii Sturzo operis socius fuit.

Inter Beniti Mussolini dictaturam accurate ab anno 1929 De Gasperi, qui mense Maio 1927 ad sedecim menses carcerem damnatus erat, in Civitate Vaticana vixit et ibi operam ut bibliothecarius apud Bibliothecam Vaticanam dedit. Ibi inter secundum bellum mundanum clam novae factionis Catholicae creationem paravit et nam De Gasperi inter Democratiae Christianae conditores fuit.

Romae Ecclesia Sancti Laurentii extra moenia: Sepulcrum Alcidae De Gasperi

Post Italiae cladem in bello mundano secundo De Gasperi fuit octies praeses Consilii Ministrorum Rei Publicae Italiae ab anno 1945 usque ad annum 1953 et magnum auxilium dedit ad rem publicam, res civibus moribus aucta, stabiliendam.

Administrationes quibus Alcides De Gasperi praefuit[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alcides De Gasperi spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!