Jump to content

Urbanus Rattazzius

E Vicipaedia
(Redirectum de Urbanus Rattazzi)
Wikidata Urbanus Rattazzius
Res apud Vicidata repertae:
Urbanus Rattazzius: imago
Urbanus Rattazzius: imago
Urbanus Rattazzius: subscriptio
Urbanus Rattazzius: subscriptio
Nativitas: 30 Iunii 1808; Alexandria Statiellorum
Obitus: 5 Iunii 1873; Frusino
Patria: Regnum Italiae, Regnum Sardiniae
Nomen nativum: Urbano Rattazzi

Familia

Coniunx: Laetitia Marie Wyse Bonaparte
Urbanus Rattazzius.

Urbanus Rattazzius[1][2] (natus Urbano Rattazzi Alexandriae Statiellorum die 20 Iunii 1808; mortuus Frusinone in oppido die 5 Iunii 1873) fuit causidicus, vir publicus, et bis praeses Consilii Ministrorum Regni Italiae.

Urbanus Rattazzius Alexandriae Statiellorum, in hodierna regione Italica Pedemontii, natus est anno 1808, atque iurisprudentiam apud universitatem Taurini studuit.[3] Anno 1838 ille Laetitiam Mariam Wyse Bonaparte scriptricem Francicam uxorem duxit.

Anno 1849, die 17 Februarii, minister rerum internarum regni Sardiniae in administrationibus Vincentii Gioberti atque Augustini Chiodo factus est, usque ad diem 23 Martii eiusdem anni. Denuo minister rerum internarum factus est in administrationibus Camilli Cavour (1854-1858) atque Alphonsi La Marmora (1859-1860), atque anno 1853 etiam minister iustitiae in rectione comitis Cavour fuit.[3]

Anno 1871 filia sua Romana Rattazzia nata est. Urbanus Rattazzius mortuus est Frusinone in oppido anno 1873.

Administrationes quibus Urbanus Rattazzius praefuit

[recensere | fontem recensere]
  1. "Dominus Urbanus Rattazzius, dixit in modum aggiuntae haec novissima verba"; Lo Zenzero, giornale politico popolare (1862): 4 [1].
  2. Forma Latina cognominis saepe in contextu satyrico invenitur. Vide textum comicum Promissio boni viri est obligatio apud diurnarium populare Il pepe buono (1862) atque poësiam comicam Memento apud diurnarium humoristicum Italicum Pasquino (1870).
  3. 3.0 3.1 Vide paginam biographicam apud encyclopaediam Italicam Treccani. (Italice)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Urbanum Rattazzium spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani •