Jump to content

Ivanoe Bonomi

E Vicipaedia
Wikidata Ivanoe Bonomi
Res apud Vicidata repertae:
Ivanoe Bonomi: imago
Ivanoe Bonomi: imago
Nativitas: 18 Octobris 1873; Mantua
Obitus: 20 Aprilis 1951; Roma
Patria: Italia, Regnum Italiae
Nomen nativum: Ivanoe Bonomi

Memoria

Sepultura: cemetery of Volta Mantovana

Ivanoe Bonomi (Mantuae natus die 18 Octobris 1873 - Romae obiit die 20 Aprilis 1951) fuit vir publicus factionis Socialisticae ac bis praeses Consilii Ministrorum Regni Italiae sive ante sive post Beniti Mussolini tyrannidem. Ab anno 1948 usque ad mortem primus praeses Senatus Reipublicae Italicae fuit.[1]

Ivanoe Bonomi Manutae natus est anno 1873. Ille scientias naturales apud Almam Matrem Bononiensem studuit[2] atque lauream anno 1896 accepit. Anno 1893 ille ad Factionem Socialisticam Italicam se iunxit. Anno 1907 Bonomi electus est in consilio urbis Romae atque anno 1909 in Cameram Deputatorum Regni intravit.

Anno 1921, die 4 Iulii, ille praeses Consilii ministrorum Regni factus est, primus e Factione Socialistica.[2] Anno subsequente, prima sua administratio finem habuit atque Ludovicus Facta (ultimus primus minister Italiae ante dictaturam Mussolinianam) eum succedit. Aetate Fascistica, Ivanoe Bonomi se in litteras abdidit atque historiam Reipublicae Romanae anni 1849 rerumque politicarum Italicarum inter annos 1870 ac 1918 studuit.

Victorius Emanuel Orlando, Ivanoe Bonomi atque Franciscus Xaverius Nitti, anno 1946 picti.

Anno 1944, primus minister Regni Petrus Badoglio atque Natalis Mason-MacFarlane (qui nationum Confoederatarum legatus erat) eum delegerunt pro rectione nationis.[1] Bonomi die 18 Iunii iuravit atque etiam se occupavit de rebus ministerii Rerum internarum, ministerii Africae Italicae atque, usque ad Decembrem eiusdem anni, ministerii Rerum externarum. Anno 1948 ille senator factus est atque praeses Senati electus est.[1] Mortuus est die 20 Aprilis 1951 in palatio Giustiniani(it) (domus praesidis Senati Italici) Romae sito.

Administrationes quibus Ivanoe Bonomi praefuit

[recensere | fontem recensere]

Scripta selecta

[recensere | fontem recensere]
  • Sulla azione del partito nelle amministrazioni locali, Mutinae 1900.
  • L'azione politica del Partito Socialista e i suoi rapporti con l'azione parlamentare, Fori Cornelii 1902.
  • Questioni urgenti. Il movimento di resistenza dei contadini, gli scioperi agrarii e il loro avvenire, i lavoratori dei servizi pubblici, Genuae 1903.
  • Agli operai organizzati. Considerazioni sulla cassa mutua cooperativa italiana per le pensioni di Torino, Mutinae 1908.
  • Azione dei socialisti nei comuni. Conclusioni del relatore Ivanoe Bonomi, Romae 1908.
  • Le entrate e le spese dei comuni e delle provincie, Mediolani 1914.
  1. 1.0 1.1 1.2 Torre, Augusto. 1948. "Bonomi, Ivanoe" apud Enciclopedia Italiana. (Italice)
  2. 2.0 2.1 Cabrini, Angelo. 1930. "Bonomi, Ivanoe" apud Enciclopedia Italiana. (Italice)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Cavazzoli. Luigi. 2005. Ivanoe Bonomi riformatore, Mandurii, Piero Lacaita Editore.
  • Cortesi, Luigi. 1971. Ivanoe Bonomi e la socialdemocrazia italiana: profilo biografico, Salerni, Libreria Internazionale.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ivanoe Bonomi spectant.
Lexica biographica:  • Den store danske • Deutsche Biographie • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •