Jump to content

Paulus Boselli

E Vicipaedia
Wikidata Paulus Boselli
Res apud Vicidata repertae:
Paulus Boselli: imago
Paulus Boselli: imago
Nativitas: 8 Iunii 1838; Savo
Obitus: 10 Martii 1932; Roma
Patria: Regnum Italiae
Nomen nativum: Paolo Boselli

Memoria

Sepultura: Monumental Cemetery of Turin
Paulus Boselli.

Paulus Boselli, seu Latine etiam Bosellius,[1] vulgo Paolo Boselli (natus die 8 Iunii 1838 Savone; Romae mortuus die 10 Martii 1932), fuit iuris consultus vir publicus et praeses Consilii Ministrorum Regni Italiae, qui se hoc munere post cladem Italiae in Caporeto inter primum bellum mundanum abdicavit.

Paulus Boselli in municipio Savonense natus est anno 1838. Ille iurisprudentiam apud universitatem Taurinensem studuit atque lauream anno 1860 accepit.[2] Anno 1888, minister Eruditionis in prima administratione a Francisco Crispi ducta factus est, usque ad annum 1891.[2] Minister agricolturae industriaeque in tertia administratione Crispi fuit ab anno 1893 ad annum 1894, deinde, in quarta rectione Crispi atque in rectione Ludovici Pelloux, de rebus oeconomicis usque ad annum 1900 se occupavit.[2]

Anno 1916, post finem rectionis ab Antonio Salandra ductae, Boselli primus minister nationis Italicae factus est, sed sua administratio finem habuit anno subsequente, quia, victo proelio Caporetano(it), copiae exercitus Austriaci Forum Iulii Venetumque invaserunt. Boselli mortuus est Romae anno 1932, atque in coemeterio Taurinense sepultum est.

Administratio cui praefuit

[recensere | fontem recensere]
  1. "PAULUS BOSELLIUS / REGIS ADMINISTER / MODERATOR STUDIORUM PUBLICORUM / RECTORI ET DOCTORIBUS UNIVERSITATIS LITTERARUM ET ARTIUM BONONIENSIS / S. D."; L'Università. Rivista dell'istruzione superiore (1888): 304 .
  2. 1 2 3 1930. "Boselli, Paolo" apud Enciclopedia Italiana. (Italice)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Paulum Boselli spectant.
Lexica biographica:  Deutsche Biographie Dizionario biografico degli Italiani Treccani