Carolus Azeglio Ciampi
Obitus: 16 Septembris 2016; Roma
Patria: Italia, Regnum Italiae
Nomen nativum: Carlo Azeglio Ciampi
Familia
Memoria
Carolus, vulgo Carlo Azeglio Ciampi (Labrone die 9 Decembris 1920 natus; Romae die 16 Septembris 2016 mortuus) publica bona administrandi peritus et vir in re publica exercitatus factus fuit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Iuvenis Ciampi, in Schola Normali Superiore Pisarum, Graecorum ac Romanorum Litterarum et, apud Universitatem Pisarum, Iuris Prudentiae doctoris insigne consecutus est; Secundo Totius Orbis Terrarum Bello e manibus Germanorum effugit et postea Labronicam Actionis Partis partitionem constituit.
Anno 1956 Ciampi curator Italiae Argentariae Mensae Publicae operam dare cepit; anno 1978 generalis moderator et anno insequenti rector factus est.
Anno 1993 Aprili mense Ciampi praeses consilii ministrorum delectus est.
Anno 1996 Pecuniarum Rationis atque Aerari minister factus est et hoc munere functus est usque ad annum 1999, quo Rei Publicae praeses electus est.
Anno 2006 Ciampi praeses iterum creari noluit, ergo senator in perpetuum evasit.
Administratio cui Carolus Azelius Ciampi praefuit
[recensere | fontem recensere]- A die 28 Aprilis 1993 usque ad diem 10 Maii 1994.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Donald Sassoon, "Carlo Azeglio Ciampi obituary" in The Guardian (19 Septembris 2016)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De Carolo Azeglio Ciampi apud Argentariae Italicae paginas interretiales
Henricus De Nicola 1948 • Aloisius Einaudi 1948 • Ioannes Gronchi 1955 • Antonius Segni 1962 • Iosephus Saragat 1964 • Ioannes Leone 1971 • Alexander Pertini 1978 • Franciscus Cossiga 1985 • Anscharius Aloisius Scalfaro 1992 • Carolus Azeglio Ciampi 1999 • Georgius Napolitano 2006 • Sergius Mattarella 2015 Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Duces civitatum Europaearum hodiernarum · Praeses Reipublicae Italicae Capsae cognatae: Duces civitatum Unionis Europaeae • Praesides ministrorum Italiae • Praefecti urbi Romae | |
Carolus Bombrini (1861–1882) | Iacobus Grillo (1882–1894) | Ioseph Marchiori (1894–1900) | Bonaldus Stringher (1900–1930) | Vincentius Azzolini (1930–1944) | Aloisius Einaudi (1945–1948) | Donatus Menichella (1948–1960) | Guido Carli (1960–1975) | Paulus Baffi (1975–1978) | Carolus Azelius Ciampi (1978-1993) | Antonius Fazio (1993-2005) | Marius Draghi (2005-2011) Ignatius Visco (ab anno 2011) | |