Latinitas bona

Silvius Berlusconi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Silvius Berlusconi
Res apud Vicidata repertae:
Silvius Berlusconi: imago
Silvius Berlusconi: subscriptio
Nativitas: 29 Septembris 1936; Mediolanum
Patria: Italia

Silvius Berlusconi (Mediolani die 29 Septembris 1936 natus) negotiator et vir in re publica Italica exercitatus factus est. Berlusconi est etiam dux factionis ab eo creatae Forza Italia, quae novis petitionibus mense Aprili 2008 coniuncta cum factione Foederis Nationalis in nova factione Populi Libertatis interfuit. Post has petitiones hae duae factiones contributae sunt. A die 8 Maii 2008, usque ad diem 16 Novembris 2011 quartum Italiae praeses consilii ministrorum fuit.

Adversarii eius dicunt eum magni stationum televisificarum et diariorum dominii gratia quasi novam tyrannidis speciem ("videocratiam") creavisse.

Berlusconi est etiam dominus societatis pediludii Mediolani cui nomen est Consociatio Pediludii Mediolanum sive AC Milan.

Idem die 1 Augusti 2013 ob fraudem fiscalem a Tribunali Supremo Cassationis ad quadriennem custodiam damnatus est. Triennio poenae indulti cuiusdam vi detracto, unus custodiae annus eum manet.

De vita[recensere | fontem recensere]

Alumnus est Universitatis Studiorum Mediolanensis. Antea in provincia aedificandi artis, postea librorum edendorum et stationum televisificarum privatarum redemptor fuit. Divitias magnas celeriter (et sunt qui putent haud omnino honeste) ita indeptus est Silvius Berlusconi. Hunc, post damnationem sodalis sui Bettini Craxi, libido maxima invaserat rei publicae capiendae et anno 1994 nova factio, Forza Italia, constituta est, tum mediae dextraeque partium dux ille factus est; Libertatum Polus et Boni Gubernii Polus in petitionibus victoriam reportaverunt: Berlusconi praesidens consilii ministrorum delectus est, sed post decem menses a regenda re publica recessit, quia Libertatum Poli foedus ruptum est.

Anno 1996 Polus pro Libertatibus suffragiis superatus est et insequentibus annis Berlusconi nonnunquam in iudicium vocatus est, sed damnatus non est quia novae leges ab eo factae erant. Anno 2001 Libertatum Domus in comitiis adversarios vicit et Berlusconi rectorum caput etiam factus est.

Anno 2006 in comitiis mediae dextraeque partium societas Domus Libertatum paucis subselliis victa est, ergo Berlusconi Consilii Praesidis munus deposuit et maiori parti adversam factionem direxit, sed iam anno 2008 iterum ex petitionibus victor evasit adversarium suum Gualterium Veltroni profligando. Adversarii eius putant eum vicisse quia Italicos inani promisso illuserat.

Post has petitiones factio Forza Italia cum factione Foederis Nationalis et aliis parvis factionibus in nova factione Populi Libertatis coniunctae sunt. Iam mense Augusto 2010 tamen Ioannes Francus Fini et alii antiqui Foederis Nationalis legati a Silvio Berlusconi e factione Populi Libertatis expulsi sunt. Hi novam factionem Futurum et Libertatem condiderunt.

Die 12 Decembris 2009 pone Mediolani cathedralem, contione facta, dum populum salutat, percutitur Silvius Berlusconi in facie ab homine insano Mediolanensis cathedralis parvo simulacro uso.

Die 15 Februarii 2011 tractus in iudicium est de repetundis accusatus et de coitu cum puella prostituta nondum tutelae suae facta. Haec puella, Karima El Marough, se appellavit "Ruby Rubacuori" et dixit se neptem praesidis Aegypti Mubarak esse. Non liquet utrum hoc mendacium a Karima an a Silvio Berlusconi provenerit.

Die 12 Novembris 2011 Silvius Berlusconi se munere praesidentis consilii ministrorum abdicavit, quod haud satis delegatorum parlamentariorum iam regimen a se ductum sustineret.

Petitionibus anni 2013 Berlusconi rursus candidatus fuit. Die 27 Ianuarii 2013 Mediolani Silvius Berlusconi inter ipsas Holocausti diei memoriae celebrationes tyrannum Italicum Benitum Mussolini, Adolphi Hitler complicem, defendit.

Kalendis Augustis 2013 Summum Tribunal italicum affirmat condemnationem criminalem contra Silvium Berlusconi propter fraudem in dispendium aerarii. Die 27 Novembris 2013 Senatus Rei publicae Italicae statuit ut Silvius Berlusconi de Senatu expellatur.

Silvius Berlusconi anno 2008

Familia[recensere | fontem recensere]

Anno 1965 Silvius Berlusconi Carolam Elviram Luciam Dall'Oglio in matrimonium duxit, quae mater eorum duorum liberorum Marinae Elvirae (1966) et Petri Silvii (Piersilvio, 1969) est.

Silvii Berlusconi altera uxor est Veronica Lario. Veronica iam ab anno circiter 1979 Silvii Berlusconi amatrix fuit, quocum more uxorio ab anno 1985 vivebat et cui anno 1990 nupsit. Silvius ex ea tres liberos genuit, scilicet Barbaram (1984), Eleonoram (1986) et Ludovicum (1988). Mense Maio anno 2009 Veronica se velle divortium facere nuntiavit. Post hunc nuntium multa diaria Silvii Berlusconi vitam percensuerunt, quae dicitur dissoluta esse, tamen Berlusconi has accusationes semper vehementer reiecit.

Administrationes quibus Silvius Berlusconi praefuit[recensere | fontem recensere]

Pelliculae[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Silvium Berlusconi spectant.
Praesides consilii ministrorum Italiae
Emblem of Italy.svg
Regnum Italiae Camillus Bensus Comes Cavour · Bettinus Ricasoli · Urbanus Rattazzi · Ludovicus Carolus Farini · Marcus Minghetti · Alphonsus La Marmora · Bettinus Ricasoli · Urbanus Rattazzi · Ludovicus Fridericus Menabrea · Ioannes Lanza · Marcus Minghetti · Augustinus Depretis · Benedictus Cairoli · Augustinus Depretis · Benedictus Cairoli · Augustinus Depretis · Franciscus Crispi · Antonius di Rudinì · Ioannes Giolitti · Franciscus Crispi · Antonius di Rudinì · Ludovicus Pelloux · Iosephus Saracco · Iosephus Zanardelli · Ioannes Giolitti · Thomas Tittoni · Alexander Fortis · Sidney Sonnino · Ioannes Giolitti · Sidney Sonnino · Ludovicus Luzzatti · Ioannes Giolitti · Antonius Salandra · Paulus Boselli · Victorius Emanuel Orlando · Franciscus Saverius Nitti · Ioannes Giolitti · Ivanoe Bonomi · Ludovicus Facta · Benitus Mussolini · Petrus Badoglio · Ivanoe Bonomi · Ferruccius Parri · Alcides De Gasperi
Res Publica Italica Alcides De Gasperi · Iosephus Pella · Amintore Fanfani · Marius Scelba · Antonius Segni · Ado Zoli · Amintore Fanfani · Antonius Segni · Fernandus Tambroni · Amintore Fanfani · Ioannes Leone · Aldus Moro · Ioannes Leone · Marianus Rumor · Aemilius Colombo · Iulius Andreotti · Marianus Rumor · Aldus Moro · Iulius Andreotti · Franciscus Cossiga · Arnaldus Forlani · Ioannes Spadolini · Amintore Fanfani · Bettinus Craxi · Amintore Fanfani · Ioannes Goria · Cyriacus De Mita · Iulius Andreotti · Iulianus Amato · Carolus Azelius Ciampi · Silvius Berlusconi · Lambertus Dini · Romanus Prodi · Maximus D'Alema · Iulianus Amato · Silvius Berlusconi · Romanus Prodi · Silvius Berlusconi · Marius Monti · Henricus Letta · Matthaeus Renzi
Ministri rerum externarum Italici
Emblem of Italy.svg
Camillus Cavour • Bettinus Ricasoli • Urbanus Rattazzi • Iosephus Pasolini • Aemilius Visconti-Venosta • Alphonsus Ferrero La Marmora • Aemilius Visconti-Venosta • Pompeius Di Campello • Fridericus Ludovicus Menabrea • Aemilius Visconti-Venosta • Ludovicus Melegari • Augustinus Depretis • Ludovicus Corti • Benedictus Cairoli • Augustinus Depretis • Benedictus Cairoli • Paschalis Stanislaus Mancini • Augustinus Depretis • Carolus Felix Robilant • Augustinus Depretis • Franciscus Crispi • Antonius Starabba • Benedictus Brin • Albertus De Blanc • Honoratus Caetani • Raphael Cappelli • Philippus Canevaro • Aemilius Visconti-Venosta • Iulius Prinetti • Thomas Tittoni • Antoninus Paternò-Castello • Franciscus Guicciardini • Thomas Tittoni • Franciscus Guicciardini • Antoninus Paternò-Castello • Sidney Sonnino • Thomas Tittoni • Victorius Scialoja • Carolus Sforza • Petrus Tomasi Della Torretta • Carolus Schanzer • Benitus Mussolini • Dino Grandi • Benitus Mussolini • Galeazzo Ciano • Benitus Mussolini • Raphael Guariglia • Petrus Badoglio • Ivanoe Bonomi • Alcides De Gasperi • Petrus Nenni • Carolus Sforza • Alcides De Gasperi • Iosephus Pella • Attilius Piccioni • Caietanus Martino • Iosephus Pella • Amyntor Fanfani • Iosephus Pella • Antonius Segni • Amyntor Fanfani • Attilius Piccioni • Iosephus Saragat • Aldus Moro • Amyntor Fanfani • Aldus Moro • Amyntor Fanfani • Iosephus Medici • Petrus Nenni • Aldus Moro • Iosephus Medici • Aldus Moro • Marianus Rumor • Arnaldus Forlani • Francus Maria Malfatti • Attilius Ruffini • Aemilius Colombo • Iulius Andreotti • Ioannes De Michelis • Vincentius Scotti • Aemilius Colombo • Beniaminus Andreatta • Leopoldus Elia • Antonius Martino • Susanna Agnelli • Lambertus Dini • Renatus Ruggiero • Silvius Berlusconi • Francus Frattini • Ioannes Francus Fini • Maximus D'Alema • Francus Frattini • Iulius Terzi Sant'Agata • Emma Bonino • Friderica Mogherini • Paulus Gentiloni