Aiax (Sophocles)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Aiax (Graece: Αἴας) est tragoedia a Sophocle anno 450 a.C.n. scripta, quae de morte narrat Aiacis Telamonis filii, herois et principis Salaminii.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Minerva et Ulixes Aiacem in contubernio vident. Aiax se Agamemnonem necavisse credit et Menelaum et Ulixem qui ipsi arma Achillis denegaverunt, iam necato? a Paride. Sed re vera insania affectus a Minerva complures oves trucidavit.

Aiax facinus indecorum a se commissum animadvertens mori cupit nolente femina Tecmessa. Ei persuadet se nihil facturum esse, sed mentitur. Nam in gladium Hectoris se praecipitans moritur. Post eius mortem Teucer frater mortuum vult sepelire. Agamemnon autem Aiacem punirevult , qui duces Graecos interficere conatus sit. Ulixes Agamemnonem inducit ut corpus sepeliat, dicens iustum et dignum esse mortuis bene facere.

De anno, quando fabula acta est[recensere | fontem recensere]

Nescimus anno fabulae, quem nulla hypothesis dat. Est fortasse inter primas Sophoclis fabulas, acta ante anno 440 a.C.n., ut censet Stanford[1]. Lloyd-Jones autem fabulam habet "summo artificio factam a poeta absoluto" et censet eam scriptam inter 440 et 420, eodem tempore cum Oedipode Rege.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Editio fabulae p. 296
  2. Editio in illa Loeb Classical Library, p. 9, "a mature masterpiece"