Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Renascentia litterarum

E Vicipaedia
(Redirectum de Aevum Novum)
Jump to navigation Jump to search
Unam legis e paginis de
disserentibus

Gyzis 006 (Ηistoria).jpeg

Renascentia litterarum[1] (Francogallice renaissance [ʀənɛˈsɑ̃s], Italiane rinascimento [riˌnaʃːiˈmento]) seu Aevum litterarum (artiumque) renatarum medium quod dicitur aevum secuta est.

Aevum renascentiae continet saeculum XIV et in primis saecula XV et XVI.

Primum anno 1550 artifex Italicus Georgius Vasari vocabulo Italico rinascita vel rinascimento usus est, ut Medium Aevum cum rusticitate eius et obscuritate superatum esse diceret. At Aevum antiquum aestimavit et rem classicae, id est, scriptura Graecae antiquae et Latinae, quae a philologia et philosophia Islamica resumetur amavit, quod humanista consideratur. Postea circa decennium saeculi XIXi tertium vocabulum Italicum in sermonem Francogallicum conversum est, quo vocabulo, quod hodie multis in linguis in usu est, significatur, quod aevum inter medium est et barocum.

Artes renascentiae[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Ars renascentiae

Perspectiva cum puncto fugante in pictura Leonardi Vincii

Emanaverunt circum annum 1400 ex Italia forma nova picturarum, sculpturarum, artium decorativarum, una cum incrementum philosophiae et litterarum et musicae et scientiae et technologiae, quae mox totum in orbem terrarum diffudit. Cum textus classici lecti, mathematica magistrum islamicorum intellecta, argentaria gentis Medicaeae instituta — ita modi artium per Cosimum Medicedem, humanismo universum ab Deo separatum, pictura pigmentorum oleariorum emendata (e. g. Iohanne de Eyck), Florentia quaesita, denique duo tractati, De pictura et De re aedificatoria, divulgata sunt, iter artium in renascentia litterarum procrescebat.

Technica in pictura[recensere | fontem recensere]

Dominam Iucundam Leonardus Vincius pinxit.

Modi novi pingendi adhibebantur:

  • Eurythmia — relationes mathematicae effectuum visualium
  • Lineae breves — illusionis opticae profundi
  • Fumus — diffusio linearum, transitum inter colores faciendi
  • Differentia clara inter lucem et obscuritatem

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Desiderius Erasmus Roterodamus; Whitaker's Words.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Michael McLaughlin, "Humanist concepts of renaissance and middle ages in the tre- and quattrocento" in Renaissance Studies vol. 2 (1988) pp. 131-142

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Renascentiam litterarum spectant.
Antecessor:
Ars Gothica
Artes Europae
saec. XV-XVI
Successor:
Barocus