Jump to content

Gens Medicaea

E Vicipaedia
Insigne heraldicum gentis Medicaeae

Gens Medicaea[1][2] (ItaIica urbis Florentiae) potens, in re publica ac imperio Etruriae (a Renascentia ad saeculum 18) valens. Inter suos clari fuerunt quattuor Papae (Leo X, Clemens VII, Pius IV et Leo XI), duae reginae Galliae (Catharina Medicaea et Maria Medicaea), multique duces Florentini, viri gentium regiarum Galliae atque Angliae. Illi Patroni erant, faventes viros artium ac scientiae suae aetatis. Gens, quae rexerat fatum Florentiae per plus quam tria saecula (quamquam in exsilium bis missa), periit in anno 1737, Ioannes Gaston Medices ultimo Magno Duce Etruriae, sine prole mortuo.

Insigne heraldicum gentis Medicaeae in Villa di Careggi Florentiae.

Familia humili genere erat, etsi in Florentia prosperavit, ex regione Mucilli oriunda fuit, primoque viro noto Domus Medicorum Medico di Potrone (qui præfectus arcis erat). Quae res illam opinionem contraria est, eos ab initio medicos professione non fuisse. Initium potentiae familiae ex argentaria ortum est. Argentaria Medicorum inter argentarias in Europa florentissimas et honoratissimas una fuit. Hoc fundamento, Medici potentiam politicam ab initio in Florentia consecuti sunt, ubi munus Confalonieri vel Principis Civitatis ex saeculo 14 gerebant (Salvestro Medices Confaloniero Anno 1378 fuit). Eorum potentia et auctoritas mox ad totam Italiam et ad reliquum continentem Europaeum se extendit.

Aliqui Medices ut tres reges Magi picti. Benotii Iter Magorum in Sacello Magorum Florentiae anno 1459-1461 pictum.

Iohanne Medices, primo argentario familiae, auctoritas generis super regimen Florentinum initium cepit. Sed Medici caput non-officiale reipublicae Anno Post Christum Natum 1434 facti sunt, cum Cosimus Medices, filius eius maior, inter honores suos titulos Pater Patriae et Magnus Magister assumpsit.

Haec ascensio ad potentiam in commentario Benedicti Dei diligenter relata est. Stirps principalis familiae—ex eius posteris constituta—regimen Florentiae tenuit, usque ad caedem Alexandri Medices, primi ducis Florentiae, Anno 1537.

Potentia deinde ad stirpem minorem Medicorum transiit, hoc est, ad posteros Laurenti Vetuli, filii Iohannis Medices, iunioris natu, initium coepiit a pronepote eius, Cosimus I Medices, secundo Duce Florentiae (Anno 1537–1569) et Magno Duce Tuscaniae primo (Anno 1569–1574). In hoc Duce Cosimo Primo duae stirpes familiae coniunctae sunt, quoniam filius erat Iohannis a Cohortibus Atris, ex stirpe Popolana, et Mariae Salviati, neptis Laurentius Medices.

Stirps Medici suam originem ad agros Mucilli, ultra Florentiam, trahit, primis mentionibus documentalibus data Anno Domini 1230. Per Saeculum XIV, familia iam maxime in vita civica Rei Publicae Florentinae versabatur. Salvestro Medices, munus oratoris (vel ministri) inter Tumultum Ciomporum (ab Anno 1378 ad 1382) gessit. Anno 1378 aestate, Salvester Gonfalionerius Iustitiae electus est. Urbem ut dictator rexit ad annum 1382, cum familiae Albizzi et Strozzi eum exsilio damnaverunt.

Ioannes Medices verus auctor fortunae et gratiae familiaris fuit. Matrimonium eius Anno 1136 cum Piccarda Bueri, e familia Florentina honesta, quoque locum (vel dignitatem) civilem eius firmavit. Anno 1397, Argentariam Medici Florentiae condidit, quae institutum foret fulcimen potestatis stirpis eius. Argentaria ad institutionem pecuniariam maximam et clarissimam totius Europae per Saeculum 15 aucta est. Ioannes a potentia publica manifesta Florentiae se abstrahens, certamen apertum cum factionibus constitutis Albizziorum elapsus est, dum clam fundamentum potentiae popularis et vincula faenoris construebat, quae potentissimos continentis viros ad suum arbitrium devinciebant.

Nexus internus

[recensere | fontem recensere]
  1. Sämtliche Schriften und Briefe von Gottfried Wilhelm Leibnitz (Latine)
  2. etiam: Medices, -is. Exempli gratia: "Laboraverat igitur circiter menses duos Laurentius Medices e doloribus iis qui, quoniam viscerum cartilagini inhaereant, ex argumento hypochondrii appellantur" (ex litteris Angeli Politiani, 18 Maii 1492).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • James Cleugh: Die Medici. Macht und Glanz einer europäischen Familie. Bechtermünz, Augusta Vindelicorum, 1996, ISBN 3-86047-155-4.
  • Marcello Vannucci, I Medici. Una famiglia al potere, Roma 1994.
  • Monica Fintoni, Andrea Paoletti: The Medici: Story of a European Dynasty. La Mandragora s.r.l.

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
David's face

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!