Roman numeral 10000 CC DD.svg

Philosophia Islamica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Manuscriptum Arabicum ex saeculo tertio decimo Socraten (Soqrāt) cum discipulis disputantem depingit.

Philosophia Islamica est investigatio systematica quaestionum cum significatione vitae, universo, ethica, societate, et caeteris coniunctarum ut in mundo Musulmano administratur. Non omnes philosophi Islamici Musulmani fuerunt. Christiano sicut Yahya ibn Adi et Iudaei sicut Maimonides traditioni philosophicae Islamicae contributiones magni momenti fecerunt, aliique, inter quos Ibn al-Rawandi et Rhazes, philosophia ad Islam petendam uti solebant.

Philosophia Islamica prima saeculo nono (saeculo 2 AH secundum calendarium Islamicum) et ad saeculum duodecimum exeuns (saeculum sexto AH) duravit. Hoc aevum Aetas aurea Islamica appellatur, et res tum gestae evolutionem philosophiae et scientiae hodiernae maxime moverunt; in renascentia litterarum, haec gratia fuit "una ex maximis technologiae alienationibus in historia mundi."[1][2] Hoc aevum in Alkindo saeculo nono coepit et in Averroë (Ibn Rushd) saeculo duodecimo exeunte finivit. Mors Averrois finem certae disciplinae philosophiae Islamicae usitate Schola Peripatetica Arabica appellatae efficienter notavit, et agitatio philosohpica in civitatibus Islamicis occidentalibus, sicut Hispania Islamica et Africa Septentrionalis, notabiliter decrevit.

Philosophia in civitatibus orientalibus multo diutius perseveravit, praecipue in Persia et India, ubi nonnullae scholae philosophicae florebant: Avicennismus, philosophia Illuminationistica, philosophia mystica, et theosophia transcendens. Ibn Khaldunus, in Prolegomena (Muqaddimah), disciplinas historiographiam et sociologiam condidit et contributiones magni momenti philosophiae historiae fecit. Studium philosophiae Islamicae per motum Nahda (Expergefactionem) saeculis undevicensimo exeunte et vicensimo ineunte revixit, et iam persistit. Inter philosophos Islamicos hodiernos magni momenti sunt Mohammad Baqir al-Sadr et Hossein Nasr.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "one of the largest technology transfers in world history."
  2. "History of Europe - Middle Ages - Reform and renewal - Christianity, Judaism, and Islam, www.britannica.com.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Corbin, Henry. 1993. History of Islamic Philosophy. Conv. Liadain Sherrard. Londinii et Novi Eboraci: Kegan Paul International. ISBN 0710304161.
  • Fakhry, Majid. 1983. A History of Islamic Philosophy. Ed. 2a. Novi Eboraci: Columbia University Press. ISBN 0231055323.
  • Lammer, Andreas. Online Dictionary of Arabic Philosophical Terms, www.arabic-philosophy.com.
  • Leaman, Oliver. Islamic Philosophy.
  • Madkour, Ibrahim Bayyumi. The Study of Islamic Philosophy.
  • McGinnis, Jon, et David C. Reisman, eds. 2007. Classical Arabic Philosophy: An Anthology of Sources. Indianapoli: Hackett.
  • Nasr, Seyyed Hossein, et Oliver Leaman, eds. History of Islamic Philosophy. Routledge History of World Philosophies. Novi Eboraci: Routledge.
  • Sadr, Muhammad Baqir al-. Falsafatuna (Nostra Philosophia).
  • Schuon, Frithjof. 1975. Islam and the Perennial Philosophy. Conv. J. Peter Hobson; ed. Daphne Buckmaster. World of Islam Festival Publishing Co. ISBN 0905035224.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]