Jump to content

A Modern Instance

E Vicipaedia

A Modern Instance (Anglice, 'Exemplum recens') est mythistoria realistica a Gulielmo Dean Howells scripta annoque 1882 a J. R. Osgood & Co. prolata. Argumentum deteriorem statum matrimonii olim amantis per avaritiam capitalisticam tractat. Quae est prima mythistoria Americana ab auctore canonico quae divortium ut verisimilis matrimonii eventus serio considerat.[1]

Mythistoria explorat deteriorem statum matrimonii quod aliter fuisse potuit, sanum per ausa industrialia et avaritiam capitalisticam effectum. Fabula ortum et lapsum coniunctionis amatoriae viri Bartley Hubbard et mulieris Martiae Gaylord tractat, qui post nuptias ab vico Equity Cennomanicae Bostoniam Massachusettae migrant. Lector, fabula incipiente, credit eorum amorem irruptum non posse, sed ut argumentum procedit, molestiae magis magisque oriuntur, maritos inter se alienantes. Mox omne matrimonium collabitur, aerumnis variorum generum oppressum. Martiae Hubbard, perditae afflictaeque in maestitia derelictionis, solatium per consolantem amici Beniamini Halleck tactum offertur, qui eam clam amat; ipse autem sollicitatur eam se spernere. Fabula finem habet in vortice solitudinis significatione carens societatemque recentem exprimens. Martia Hubbard, una ex parte, ad Bartley iam adhaesa, se patris domi in vico Equity Cenomannicae includit, quam numquam relinquit; Bartley, altera ex parte, mortuus est. Beniaminus Halleck cunctanter abstat, quia constituere non potest num carpere diem et matrimonium proponere debeat.

Significatio

[recensere | fontem recensere]

A Modern Instance habetur unum ex operibus maximi momenti in litterario Gulielmi Dean Howells cursu publico; mythistoria eius famam propugnator realismi litterarii in Civitatibus Foederatis confirmavit. Pars illius realismi est audax Bartley Hubbard imago ut agnosticus sine excusatione, qui Samuelem Clemens, amicum Howellsianum, imitari potest.[2]

  1. Freeman, Kimberly. "The 'Enormous Fact' of American Life: Divorce in W. D. Howells' 'A Modern Instance.'" American Literary Realism 36.1 (Fall, 2003): 65-85. [1]
  2. Myrtle M. Duffy, "Twain in Howells' 'A Modern Instance,'" American Quarterly 16.4 (fasciculus de Mark Twain, hiems 1964): 612–614.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]