Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Gasia nobilia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Gasia nobilia (sive inerta) sunt elementa, quae ad ultimam systematis periodici gregem pertinent. Quodque gas nobile datis condicionibus communibus sub forma gasis, id est aeris existit.

Gasia nobilia numquam vel raro tantum reactiones faciunt, pariter ac metalla nobilia, ex qua proprietate nomen trahunt. Plurima eorum anno 1898 a Guilelmo Ramsay in aere atmosphaerico detecta sunt, antecedente helio quod prius in spectro solari inventum erat.

Prima compositio gasis nobilis anno 1962 beneficio platini hexafluoridi oxydantis facta est. Paulo post fluorum ipsum xenon oxydare posse demonstratum est. Hactenus multa xeni composita reperiuntur, item pauca quae a krypto et rado gasibus formantur.

Gasia nobilia sunt:

Fabribus gasia nobilia (imprimis argon) ad protegendas ab oxydatione materias usui sunt, sed et ad construendas aeronaves vel ad alia multa inserviunt.