Vitus Volterra

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vitus Volterra

Vitus Volterra (humili loco natus familia Iudaica die 3 Maii 1860 Anconae - die 11 Octobris 1940 Romae mortuus est) fuit mathematicus et physicus Italicus. Volterra apud Pisarum et Taurinii universitates docuit.

Volterra fuit Fascismi adversarius et anno 1931, cum Benitus Mussolini in fidelitatem Fascismi omnes professores ius iurandum adegit, eum cum solis aliis duodecim magistris denegavit, e Italia abiit et exsul multos annos in Hispania et Francia vixit. Paulo ante mortem Romam rediit.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!