Demetrius I Poliorcetes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Demetrius I Poliorcetes

Demetrius, primus eius nominis in serie regum Macedonum, agnomine Poliorcetes ('urbium expugnator') notus, fuit filius Antigoni "Monophthalmi", anno 336 a.C.n. natus,[1] mortuus 283).

De vita[recensere | fontem recensere]

Demetrius in bellis Diadochorum pugnavit.

Anno 312 a Ptolemaeo Lagi filio devictus est proelio iuxta Gazam commisso.

Anno 307 Athenas cepit, Demetrio Phalereo expulso, sed libertatem reddit civibus, qui, a Stratocle suasi, Demetrio honores fere divinos obtulerunt.[2]

Anno 305 et 304 a.C.n. Rhodum frustra obsedit.

Demetrius rex Macedoniae ab anno 294 usque ad 288 fuit.

Anno 286 a Seleuco captus, tribus annis post in captivitate mortuus est.

Uxorem duxit Philam Antipatri filiam. Filios genuit Antigonum et Demetrium "pulchrum", cui nupsit Berenice, Magae Cyrenae regis filia (postea Berenice II, Aegypti regina). Filiam Stratonicam genuit quae primum regi Seleuco nupsit, mox filio eius Antiocho.

Demetrius amasias habuit Maniam,[3], Demo,[4] Leaenam[5] et Lamiam, a qua Athenis ad cenam opulentissimam receptus est.[6] Inter adulatores eius fuerunt Oxythemis Larissaeus,[7] Burichus et Adimantus Lampsacenus;[8] inter sectatores Themison Samius.

Apud posteros fama[recensere | fontem recensere]

Res gestae Demetrii Poliorcetae in mythistoriis hodiernis leguntur: in Alfredi Duggan Elephants and Castles et in narratione de rebus futuris ab L. Sprague de Camp scripta sub titulo The Bronze God of Rhodes.

Fontes vitae Demetrii Poliorcetae[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Annum enim vicesimum et secundum anno 314 egit (Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 19.69.1)
  2. Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 20.45-46; Plutarchus, "Vita Demetrii" 10-12. Vide etiam Polyclitus Atheniensis
  3. Plutarchus, "Vita Demetrii" 27; Ptolemaeus Agesarchi filius, Historia Ptolemaei Philopatoris apud Athenaei Deipnosophistas 577f; Machon, Chriae vv. 208-257 Gow apud Athenaei Deipnosophistas 578d-579d
  4. Ptolemaeus Agesarchi filius, Historia Ptolemaei Philopatoris apud Athenaei Deipnosophistas 577f; Heraclides Lembus, Historiae apud Athenaei Deipnosophistas 578a
  5. Demochares, Historiae apud Athenaei Deipnosophistas 253a, cf. 577c
  6. Plutarchus, "Vita Demetrii" 25, 27; Machon, Anecdota vv. 174-187 Gow apud Athenaei Deipnosophistas 577e; Lynceus Samius fr. 4 Dalby apud Athenaei Deipnosophistas 101e
  7. Heraclides Lembus, Historiae apud Athenaei Deipnosophistas 578a, cf. 614f; Demochares, Historiae apud Athenaei Deipnosophistas 253a
  8. Demochares, Historiae apud Athenaei Deipnosophistas 253a, cf. 255c

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Demetrius I, king of Macedonia" in William Smith, ed., Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology (Londinii: Taylor & Walton, 1844-1849. Vol. 1, 2, 3) vol. 1 pp. 962-965
  • "Prosopography of Antigonos's Friends and Subordinates" in Richard A. Billows, Antigonos the One-Eyed and the Creation of the Hellenistic State (Berkeley: University of California Press, 1990) no. 29, p. 379
  • J. Kaerst, "Demetrios (33)" in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~)
  • Kenneth Scott, "The deification of Demetrius Poliorcetes" in American journal of philology vol. 49 (1928) pp. 137-166, 217-239
  • C. Wehrli, Antigone et Démétrios. Genavae, 1968
  • P. V. Wheatley, "The Lifespan of Demetrius Poliorcetes" in Historia vol. 46 (1997) pp. 19-27
  • P. V. Wheatley, "The Antigonid Campaign in Cyprus, 306 B.C." in Ancient Society vol. 31 (2001) pp. 133-56