Upupa epops
E Vicipaedia
| Upupa epops | ||||||||||||||
|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Upupa
|
||||||||||||||
| Taxinomia | ||||||||||||||
|
Upupa epops (-ae, -is, f.) est avis, solum familiae upupidum avium exemplar. Latine, haec avis non modo "upupa," sed etiam "epops" vocatur, quoniam multi homines solent adhibere suum nomen Graecum, ἒποψ, quod quidem èpops legitur. Multi poetae abhinc antiqua tempora putant upupam ominosam avem esse.
Longa est 25 aut 29 centimetra, alis 44 aut 48 centimetrorum. Habitat Europam medioaustralem, Asiam, et Africam septentrionalem; hieme versus tropicos migrat. Victus eius constat insectis latis, molluscis, araneis.
Upupa habet plumas variis coloribus et cirrum luteum, qui potest se facere rectum. Sua facies est tam unica et singularis ut ea si evolat ore magnum papilionem referat. Upupa ruri vivit, in nemoribus atque iuxta vias et vitium ordines. Ea in afractis saxosis nidificat, et in cavis domorum ac arborum.