Ulmus crassifolia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ulmus crassifolia
Taxinomia
Regnum: Plantae
Divisio: Magnoliophyta
Classis: Magnoliopsida
Ordo: Rosales
Familia: Ulmaceae
Genus: Ulmus
Species: U. crassifolia
Binomen
Ulmus crassifolia
Nutt.
Synonyma
  • Ulmus monterreyensis Mull.
  • Ulmus opaca Nutt.

Ulmus crassifolia (Anglice: Texas cedar elm, vel breviter cedar elm) est arbor decidua in America Septentrionali meridiana media, praecipue in Texia meridiana et orientali, Oclahoma orientali, Arcansia, Ludoviciana, cum paucis in Mississippia occidentali, Tennesia meridio-occidentali, et Florida septentrio-occidentali[1]; ea etiam in Mexico boreo-orientali habitat.[2][3] Arbor usitate in planis fluminum imis (flat river bottom areas) aliquando appellatis planis ulmorum crassifoliorum (cedar elm flats) crescit.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Ulmus crassifolia est media ad magnam arbor decidua ad 24–27 m alta, coroná rotundá. Folia sunt parva, 2.5–5 cm longa et 1.3–2 cm lata, fundamento obliquo; anno exeunte decidunt, saepe hieme ineunte. Flores sunt parvi, inconspicui, apetali, perfecti, purpurei, extremá aestate vel autumno ineunte geniti; vento pollinantur. Fructus est parva samara alata, 8–10 mm longa, celeriter post florescentiam extremo autumno maturescens.[4][5]

Pestes et morbi[recensere | fontem recensere]

Arbor est ad Hollandicum ulmorum morbum pronissima, et moderate a Xanthogaleruca luteola laeditur.[6]

Cultus[recensere | fontem recensere]

Ob Hollandicum ulmorum morbum, Ulmus crassifolia nunc in America Septentrionali raro colitur. Ea rarissime in Europa[7][8] et Australasia[9] colitur.

Cultivarietates[recensere | fontem recensere]

Hybridae[recensere | fontem recensere]

Accessiones[recensere | fontem recensere]

America Septentrionalis[recensere | fontem recensere]

Europa[recensere | fontem recensere]

Australasia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pagina apud efloras.org.
  2. C. A., et J. L. Panero, J. (2006), "A new species of Ulmus (Ulmaceae) from southern Mexico and a synopsis of the species in Mexico," Brittonia 50(3):346.
  3. Pagina apud jstor.org.
  4. Pagina apud efloras.org.
  5. Pagina apud plants.usda.gov.
  6. SunshineNursery.com.
  7. H. J. Elwes, et A. Henry, (1913). The Trees of Great Britain & Ireland. Vol. VII. pp 1848-1929. Editio privata.
  8. [1].
  9. Auckland Botanical Society (June 2003), Journal 58 (1), ISSN 0113-41332.
  10. Ulmus crassifolia apud Morton Arboretum
  11. Pagina apud cirrusimage.com.
  12. Pagina apud usna.usda.gov


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!