Samara (fructus)
E Vicipaedia
Triplex Acri pseudoplatani samara super gluten iacet. Samarae Acri pseudoplatani usitate sunt bilobatae.
Samara[1] est fructus in quo planata textilis fibrosi papyracei ala se ex vallo ovarii evolvit. Samara est achenium alatum, fructus simplex, siccus, indehiscens (secundum suturam non aperiens). Per formam samarae, vento licet semen ferre longius quam semina usitata ex arbore parente:
- Semen stare potest in media ala, ut in ulmis et in Ptelea trifoliata.
- Semen stare potest uno in latere, alá ad aliud latus extendente, faciens ut semen decidens se volvat, ut in generibus Acro et Fraxino
Samaris sunt multa nomina vulgaria. Fructus Anglice aliquando appellatur key (clavis), whirlybird, helicopter (helicopterum), whirligig, polynose, et, in Anglia septentrionali spinning jenny.
Nonnullae species quae usitate samaras duplices gignunt, sicut Acer pseudoplatanus, etiam aliquas samaras multilobatas gignere possunt, tribus vel quattuor seminibus.
Acri pseudoplatani samarae
Notae [recensere]
Bibliographia [recensere]
- Lorenz, Radulphus. 2006. Spinning Flight: Dynamics of Frisbees, Boomerangs, Samaras and Skipping Stones. Novi Eboraci: Copernicus. September. ISBN 0-387-30779-6.
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Samaram spectant. |