Theoria Gaia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Theoria Gaia, a Iacobo Lovelock physico edicta et a dea Graeca telluris appellata, ait omnes incolas superficiei telluris (animalia, plantas, aquas, saxa) sine conscientia quasi in unum corpus confundere quod vitam sustineat.

Astronautis in Luna gressis et studio de reliqua universitate exsultante, Lovelock alias planetas ad signa vitae invenienda investigare coepit. Sed conclusiones ex orbita huius telluris non discesserunt. Hoc mysterium animadvertit: cum Sol plus calescat quoque saeculo, tamen temperatura vitae amica semper fuit terrae. Hoc Lovelock non putat fortuitum esse: miratur an viva ad aerem stabilem tenendum evolverint, an tellus nostra pro uno animante fungatur.

Lovelock autem mox didicit sibi a reprehensoribus non parsurum esse, quia secundum doctrinam tellus proposito agat—sententia quae aliquibus physicis religiosior videbatur. Reprehensoribus defervescentibus sed terra signa febris monstrante, Lovelock hac doctrina nuper usus est diagnosis faciendae causa. Timet ne Gaia a noxis nostris se ipsam sanatura sit tali calamitate ut civilizatio humana non iam esse possit. Lovelock igitur suadet ut, hoc discrimine, mutationem aeris mutemus priusquam Gaia nos permutaverit.


oecolodia Haec stipula ad oecologiam spectat. Amplifica, si potes!
Atomi Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!