Baschkiria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Республика Башкортостан
Башҡортостан Республикаһы
Vexillum Baschkiriae Signum Baschkiriae
Vexillum Baschkiriae Insigne Baschkiriae
Res Publica Baschkiria in Foederatione Russica
Res publica Baschkiria (Baškortostan) in Foederatione Russica
Baschkiria cum urbibus principibus

Baschkiria[1] vel Baskiria[2] (Russice Башкирия, tr. Baškirija) nunc est subiectum Foederationis Russicae, anno 1919 creatum, et ab anno 1992 officiale Res Publica Baschkiria (vulgo Baškortostan; Russice Республика Башкортостан, Baschkirice Башҡортостан Республикаһы) nominatur. Anno 2000 inclusa est in Districtum Foederalem Subvolgensem Foederationis Russicae.

Res Publica Baschkiria aream 142 947 km2 et circa quattuor decies centena milia incolarum (anno 2010) habet. Gentes plurimae sunt Russi (36,3 % anno 2002) et Baschkiri (29,76 % anno 2002). Linguae publicae sunt Russica et Baschkirica. Metropolis Baschkiriae est Ufa.


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Eversmann, Fauna lepidopterologica volga-uralensis ; Dankovszky, Hungarae constitutionis origines, gentis incunabula et diversae sedes, p. 116
  2. Engel, Commentatio de expeditionibus Traiani ad Danubium, p. 289

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Baschkiriam spectant.