Roman numeral 10000 CC DD.svg

Tarzan

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Signum Tarzanis Ancyrae positum.

Tarzan vir fortissimus ab Edgaro Oriza Burroughs fictus anno 1912. narratiuncula primum inductus est illa, quae Tarzan of the Apes (h.e. Tarzan Simiarum vel Tarzan Clurinus) inscripta in ephemeride Omnium narrationum depromptuarium nominata in lucem edita est. Quae cum populo tantopere placuisset, mox anno 1914. primus ex 24 libellis de Tarzane conscriptis editus est. Hi autem libelli et multis pelliculis de Tarzane factis et seriei narrationum pictarum popularissimae exemplo fuerunt.

Quisnam Tarzan sit[recensere | fontem recensere]

Est autem Tarzan ille filius viri nobilis ex Britannia natus, qui parentibus cum navi demersis infans naufragus inque silvarum Africanarum tenebris abditus a simiarum familia educatus est. Adulescentulus autem a civibus quibusdam patris inventus in patriam gentis revehitur, ubi mox mores et instituta hominum prae naturali simiarum simplicitate contemnenda esse intellegit.

De linguis, quibus Tarzan locutus est[recensere | fontem recensere]

Tarzan cum hominum more loqui disceret, initio tot tantisque soloecismis abusus est, ut eorum exemplar exstiterit omnium, qui linguam alienam non satis docti sermone rudissimo aures indigenarum laedere solent. Cuius rei exemplum illustrissimum est illud ego Tarzo, tu Iohanna, quibus verbis puellam Tarzan adamatam allocutus est. Quae cum ita sint, nos quidem optimo iure latinitatem corruptissimam quasi Tarzanicam censeamus et, qui ea abutuntur, eos tarzanire dicamus.

Sermo autem patrius Tarzanis simiarum erat lingua. Secundum vitae eius scriptores multis postea studuit aliis; ut qui non ineptus esset ad linguas dialectosque discendos. Nam linguas simiarum et cercopithecorum, Francogallicam, Anglicam, Arabicam aliquot saltem dialectis, Germanicam, Latinam, Batavam, Lusitanam, Swahilicam (et Bantuanas alias) et linguam Mayarum didicit nec non etiam aliquot linguas gentium in illis libellis fictarum.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Adams, David Arthurus, Burroughsian Language Banks. 1996.