Siegburgum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Insigne Tabula geographica
Insigne Siegburgi
Siegburgum
Situs Siegburgi
Nomen Latinum: Siegburgum
Nomen Theodiscum: Siegburg
Nomina Latina alia: Sigeburgum, Sigisburgum, Sineburgo, Sigenbergensis civitas[1]
 
 
Columna victoriae
Siegburg Siegessaeule.jpg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Rhenania Septentrionalis-Vestfalia
Provincia: Colonia Agrippina
Circulus rusticanus: Rhein-Sieg-Kreis
Coordinata geographica: 50° 48′ 5″ Sept., 7° 12′ 16″ Ort.
Altitudo: 60 supra mare
Area: 23.47 km²
Numerus incolarum: 39438 (tempus 2007-06-30)
Coniunctio communium cum: communibus quae sunt haec:
* Nogent-sur-Marne Flag of France.svg Francia
Numerus cursualis: 53721
Praefixum telephonicum: 02241
Nota autocineti: SU
Nota magistratus communalis: 05 3 82 060
UN/LOCODE: DE SIG
NUTS-Regio: DEA2C
Ordo urbis partium: 12 regiones
Inscriptio cursualis magistratus: Nogenter Platz 10
Pagina interretialis: [www.siegburg.de]
Res politicae
Magister civium : Franz Huhn (CDU)

Siegburgum,[2] plenius Municipium Siegburgum (de Sigeburch) est urbs et caput regionis Rhenanae-Siegiensis in meridiana provinciae Coloniae parte, et habet paene quadraginta milia incolarum in duodecim partibus vel vicis quae sternunt novem milia pasuum quadrata.

Origio nominis[recensere | fontem recensere]

Nomen habet municipium de flumine Sieg, quod Theodisce significat 'victoriam', sed "derivare" possumus vis nominis melius de Sigana vel Sigina, verbo antiquissimo Celtico; Sigulones fuerunt natio in paeninsula Cimbria, quod significavit 'palus' (Bahlow 1965:447–448).

Vicinia[recensere | fontem recensere]

Siegburgum habet stationem ferriviariariam Siegburgense et Bonnense rapidissimorum hamaxostichorum, qui inter Coloniam et Francofurtum vehuntur. Haec statio est coniuncta linea 66 ferriviariae stratariae rapidae cum urbe Bonna ipsa. Flumen parvum nomine Agger in flumine Segaha se confudit Siegburgi. Agger est limen municipii occidentale, oppidum Troisdorpium est trans Aggerum.

Insigne municipale?[recensere | fontem recensere]

Descriptio: In caeruleo archiangelus argenteus aureo nimbatus pallio rubro vestitus sceptrum aureum et orbem caeruleum cuius crucem auream impositum tenens supra trimontem in ipsam (colorem; sc.: argenteum) in qua leo rubro caeruleus linguatus et unguatus [sic est lingua heraldica] gradiens. Archiangelus est Michael, trimons est abbatia "Michaelsberg", quid est mons Michaelis. Leo est signum ducum Bergiensis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Annis circa 500 gens Francorum regionem oppugnaverunt. 1060 archiepiscopus Anno Secundus imperium vici adeptus est in quo quattuor annorum postea abbatiam fundit et iterum quinque postea ius monetaria et perginarii mercium et mercatus dedit. 1182 ius civitatis secutum est. Opera figlina fuerunt illis ex temporibus merx oppidi prima. Basilica et ecclesia Sancti Servatii orta est eo tempore.

Curatores abbatiae sunt comites Bergienses et in anno 1676 domini territorii autem facti sunt. (Fuerunt duces interea.) Pars regni borrusianori post bella Napoleonensia facta Siegburgum caput regionis anno 1816, sed vini culturam finis fuit anno 1829.

Anno 1862, prima ferrivia parva Germaniae fuit hic. Anno 1892, magna ergasteria ad armas faciendas orta sunt, 20 000 homines ibi bello mundiale primo laboraverunt. Non permulti mortui nec aedificia destructa in bello mundiale secundo. Synagoga autem Hebraicorum destructa est famulis tyranni iam antea.

Cohors praetoriana Germanici exercitus castra Siegburgi habuit ab 1957. Et ex anno 2003 illa statio ferriviaria adiuvit, municipium maiorem facere. Novissimum aedificium est Forum Rheno-Siegiense, quod duo milia hominum continet ad musicam audiendam vel spectacula videnda.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) Textus apud archive.org (Textus apud Google Books)
  2. Confer Metropolis ecclesiae Trevericae 1855.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bahlow, Hans. 1965. Deutschlands geographische Namenswelt. Frankfurt.