Selçuk

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Selçuk et ecclesia Sancti Ioannis ab arce visa
Selçuk a colle nomine Ayasoluk visa

Selçuk est urbs et circulus Turciae occidentalis in provincia Smyrna sita, 75 km ab urbe homonyma in meridiem versa. Pristinum loci nomen fuit Ayasoluk, quod a Hagios Theologos (cognomen Ioannis apostoli) deductum est. Anno 1914 Neoturcis regentibus urbi nomen Selçuk datum est.

In Selçuk est museum archaeologicum, in quo reperta Ephesi urbis prope sitae exponuntur. Nonnullis in domibus reliquiae antiquae inveniuntur, quod urbs partim ex materia Ephesi recuperata aedificata est.

In urbis margine paucae Templi Dianae Ephesii reliquiae sunt, quod olim unum e Septem miraculis mundi habebatur. In boreo-orientali Panayır Dağı collis declivitate coemeterium Septem Dormientium situm est; fere septem chiliometris ab urbe distans in colle Bülbül Dağı est domus, qua Maria, mater Iesu, mortua esse traditur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Selçuk spectant.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!