Semis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Semis antiquus conflatus. Circa 270 a.C.n. 178 grana: ad libram Oscam sive Campanam factus videtur, quae gravior erat quam libra Romana. Pegasus ex utraque parte expressus videtur. S inversa = semis.
Semis Romanus tertii saeculi a.C.n. Caput laureatum Saturni ex una parte, prora navis ex altera. S = Semis. Imago incisa ex libro Iosephi Eckhel (1787).

Semis apud antiquos Romanos fuit nummus aeneus dimidium assis valens, nam semi- dimidium significat.[1] Sex uncias valebat, quod nonnumquam in nummis sex globis exprimebatur; saepius tamen littera S sive stans sive iacens reperitur, semis notans.

Antiquissimi semisses assesque reperti a peritis rerum huiusmodi hominibus hodie putantur circa 280 a.C.n. editi fuisse. Primo, cum as libralis fuit, semis semilibram vel sex uncias pendebat, id est circiter 162 grammata (libra Romana = circiter 325 grana). Graviores tum erant quam ut cudi possent: itaque in formam conflabantur et res nummaria Romana illius temporis ab historicis monetae aes grave vocata est.

Tempore vero secundi belli Punici (quod tempus difficile aerario Romano fuit), pondus assis paucis annis per gradus usque ad sextam partem librae imminutum est, qui as ea ratione sextantarius dictus est: itaque tertio saeculo exeunte semis unciam aeris, id est circiter 27 grana, pependit ac non iam conflatus sed factus fuit. De iusto pondere loquimur; re ipsa aliquanto leviores esse solebant quia nummus aeneus Romae magna parte fiduciarius fuit nec pondera adamussim observabantur.

Mox as etiam uncialis ac postremo anno 92 a.C.n. ex lege Papiria semuncialis factus est. Tum semissem quartunciam aeris, id est circiter septem grammata pendere oportuit, sed eo tempore nummus aeneus perraro percutiebatur: non multum enim valebat semis nummus. Itaque Vatinius in epistola ad Ciceronem[2] quendam hominem "simium, non semissis hominem" appellat, id est hominem nequam, nullius pretii, ne semissem quidem valentem.

In re nummaria ab imperatore Augusto instituta[3] semis fuit parvulus nummus ex orichalco circiter septem grammatum pondo (quod cum lege Papiria congruebat). Binos quadrantes valebat, qui tum minimus nummus Romanus erat. Cum pretia rerum in infinitum gliscerent ac nihil iam semisse emi posset, tempore imperatoris Hadriani semisses Romae cudi desierunt[4].

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Crawford, Michael H. (1985). Coinage and Money under the Roman Republic, Methuen & Co. ISBN 0-416-12300-7
  • Zehnacker, Hubert (1973). Moneta: recherches sur l'organisation et l'art des émissions monétaires de la République romaine (289-31 av. J.-C.). - Romae: École française de Rome; Lutetiae: diffusion de Boccard, 1973.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Varro, Lingua Latina V,36.
  2. Fam. V,10.
  3. Circa annum 23 a.C.n. si quibusdam eruditis credimus.
  4. Forsitan ultimus sub Antonino Pio emissus sit.