Dupondius
Dupondius (-i, m.) erat nummus Romanus ex orichalco, qui duos asses valebat. Dimidiatum sestertium pendebat et valebat. Ab asse dinoscebatur metallo (as ex cupro fiebat), pondere (paulo gravior erat) et quod caput imperatoris coronam radiatam gestabat, non lauream. At uxores imperatorum numquam radiatae nec laureatae erant, quamquam in dupondiis earum effigies inveniri possunt.
Index |
De nominis origine [recensere]
Dupondius (nummus) dictus est quasi nummus qui duo pondo valet. Pondo enim ex antiquo vocabulo pondus,i,m ductus, ablativo semper casu prope mensuram ponderis in usu erat. Ex : argenti duodecim librae pondo. Ex usu frequenti vocabulum libra vulgo praetermitti coepit, ut in hoc exemplo Ciceronis : "auri quinque pondo abstulit"[1]. Romani primo pecunia aenea usi sunt et as libram aeris initio pependit. Ita locutio aeris duo pondo sive duas libras aeris sive duos asses designabat[2]. Item multae quae in lege XII tabularum in assibus numerantur ante tertium saec. a.C.n. potius in libris aeris quam in veris assibus constitisse verisimile est.
Fontes [recensere]
- Gaius Institutiones I,122 : « ... unde etiam dupondius dictus est quasi duo pondo quod nomen adhuc in usu retinetur."
- Varro Ling. Lat. V,36 : “... dupondius ab duobus ponderibus, quod unum pondus assipondium dicebatur ; id ideo quod as erat libra pondo."