Triens (nummus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aes grave : triens conflatus, Fulmen/Delphinus. Quatuor globuli = quatuor unciae. 107gr. Circa 240 a.C.n.

Triens est nummus aeneus Romanus antiquus tertio et secundo saeculo a.C.n. signatus. Tertiam partem assis valebat, id est quatuor uncias. Valorem quatuor unciarum indicabant quattuor globuli ex utraque parte nummi prominentes.

Prima parte tertii saeculi variae notae fuerunt, sed cum as gemino capite dei Iani signatus apparuit circa 230 a.C.n., notae trientis semper fuerunt caput Minervae galeatae ex una parte et prora navis ex altera parte.

Tempore aeris gravis (circiter 280-215/212 a.C.n.) triens nummus non malleolo et nota signabatur, sed in formam conflari solebat : gravior enim erat quam ut cudi posset. Tertiam partem librae aeris pendebat (paulo plus quam 100gr.). A medio secundo bell Punico contra, postquam pondus assis sexiens imminutum est et triens minus quam 17 gr. pendere debebat, cudi coeptus est.

Aliae significationes verbi[recensere | fontem recensere]

Primus sensus vocabuli trientis est tertia pars : ita heres ex triente est heres cui tertia pars hereditatis cuiusdam testamento obvenit. Item apud Romanos fenus trientarium erat usura quae 4% per annum reddebat, id est 1/3% per mensem.

Item triens potest esse tertia pars cuiusvis mensurae, pedis in longitudine vel iugeri in area (= 9600 pedes quadrati[1]). In primis erat tertia pars sextarii (= quatuor cyathi) in volumine liquoris metiendo, ita ut etiam vas trientis capax idem nomen acceperit : Romani trientes vini potabant,vel vinum in trientibus potabant[2].

Triens Minerva/Prora navis. Imago incisa ex libro XVIIIi saeculi.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Antiqui[recensere | fontem recensere]

Moderni[recensere | fontem recensere]

  • Gulielmus Budaeus, De asse et partibus eius, apud Iodocum Badium, 1514.
  • Crawford, Michael H. (1985). Coinage and Money under the Roman Republic, Methuen & Co. ISBN 0-416-12300-7
  • Zehnacker, Hubert (1973). Moneta : recherches sur l'organisation et l'art des émissions monétaires de la République romaine (289-31 av. J.-C.). - Rome : École française de Rome ; Paris : diffusion de Boccard, 1973.
  • Vide etiam eiusdem auctoris commentarium ad editionem Plinianam libri XXXIII, Parisiis, Les Belles Lettres,1983.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Columella V,1,10.
  2. Martialis VI,86,1 et X,49,1. Propertius III,10,29.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]