Oracula Sibyllina

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sibylla a Francisco Ubertini anno circiter 1525 ficta

Oracula Sibyllina sunt collectio carminum propheticorum in versibus hexametris Graece scriptorum. Ab auctoribus ignotis - paganis, Iudaeis et Christianis, ut videtur - variis locis temporibusque composita verisimiliter inter saeculum secundum medium et saeculum quintum edita sunt. Oracula Sibyllina sunt fons maximi momenti doctrinarum Gnosticarum, Iudaicarum et Christianarum horum saeculorum. Oracula Sybillina distinguenda sunt a Libris Sibyllinis.

Libri 1-2[recensere | fontem recensere]

Carmen singulum, quod in editionibus inter libros primum et alterum dividitur, a principio scripsit poëta Iudaeus qui fortasse saeculo I a.C.n. exeunte vel I p.C.n. ineunte floruit; cuius operi varias res addidit poëta Christianus saeculo II medio florens.

Liber 3[recensere | fontem recensere]

Carmen tertium ab auctore Iudaeo compositum est qui sub "rege Aegypti septimo" vixit, i.e. Ptolemaeo VI, si recte distinguimus: nam Alexandrum Magnum loco primo ponimus. Is rex sicut salvator seu Messias proclamatur. Sed versus 1-96 ab auctore vel auctoribus posterioribus conscripti sunt,

Liber 4[recensere | fontem recensere]

Carminis quarti versus antiquiores ab auctore pagano paullo post mortem Alexandri Magni composita sunt, anno circiter 300 a.C.n. Multa autem addita sunt ab auctore Iudaeo anno fere 80 p.C.n., Templo Hierosolymitano nuper iussu Vespasiani destructo, ignes e Vesuvio monte nuper proiecti. Reditus Neronis praedicitur.

Liber 5[recensere | fontem recensere]

Oracula sex in libro quinto comprehenduntur, saeculis I et II p.C.n. ab auctoribus Iudaeis scripta. Reditus Neronis a Parthis praedicitur et confectio templi Iudaeorum in Aegypto.

Libri 6-7[recensere | fontem recensere]

Liber sextus est hymnus brevis Christianus saeculo II seu III scriptus; liber septimus est series prophetiarum variarum eodem fere aevo a Christianis scripta.

Liber 8[recensere | fontem recensere]

Liber octavus est series oraculorum praecipue a Iudaeis scripta sub principatu Marci Aurelii; reditus Neronis, Marco Aurelio etiam principe, et Romae deletio praedicuntur.

Libri 11-14[recensere | fontem recensere]

Sex libri ex alio manuscripto prioribus addendi sunt, quorum duo anteriores textum iam in libris quarto, sexto et septimo lectum repetuntur. Quattuor libri posteriores, scilicet libri 11-14, series singula praebent oraculorum de historia orbis terrarum a Diluvio usque ad provinciarum orientalium Romanarum conquisitionem Arabicam. Haec oracula temporibus variis et auctoribus incertis scripta sunt, sed saeculo VII p.C.n. recensa et confecta.

Editiones et versiones[recensere | fontem recensere]

  • 1841-1856 : C. Alexandre, ed., Oracula Sibyllina. Lutetiae: Didot. (vol. 1 apud Google Books) (vol. 1 apud Google Books) (vol. 2 apud Google Books) (vol. 2 apud Google Books) (Graece, Latine)
  • 1852 : J. H. Friedlieb, ed., Die Sibyllinischen Weissagungen. Lipsiae: Weigel. Textus interretialis (Theodisce)
  • 1869 : C. Alexandre, ed., Oracula Sibyllina: editio altera ex priore ampliore contracta. Lutetiae: Didot. Textus apud archive.org (Textus apud Google Books) (Graece, Latine)
  • 1890 : M. S. Terry, interpr., The Sibylline Oracles. Novi Eboraci. Textus (Anglice)
  • 1891 : A. Rzach, Oracula Sibyllina. Lipsiae. (Graece)
  • 1902 : J. Geffcken, ed., Die Oracula Sibyllina. Lipsiae. Textus apud archive.org (Graece)
  • 1918 : H. N. Bate, The Sibylline Oracles. Books 3-5. Londinii. textus; PDF
  • 1970 : V. Nikiprowetzky, ed., La troisième Sibylle. Lutetiae. (Graece, Francogallice)
  • 1983 : J. J. Collins, interpr., "The Sibylline Oracles" in James H. Charlesworth, ed., The Old Testament Pseudepigrapha (Londinii, 1963) vol. 1 pp. 317-472. (Anglice)
  • 2007 : Jane L. Lightfoot, The Sibylline Oracles, with introduction, translation, and commentary on the First and Second Books. Oxonii, 2007
  • 2011 : Olaf Waßmuth, Sibyllinische Orakel 1-2. Studien und Kommentar. Lugduni Batavorum, 2011

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]