Laurentius (archidiaconus et martyr)

E Vicipaedia
(Redirectum de Sanctus Laurentius)
Salire ad: navigationem, quaerere
Imago Sancti Laurentii (ad dextram) a Fratre Angelico picta, eum cum Sancto Thoma Aquinate ac Sancto Ioanne exhibens.

Laurentius, martyr et archidiaconus Romae, passus est die 10 Augusti 258.

Martyrologium Romanum (a. MMI, die 10 Augusti) haec notat:

festum sancti Laurentii, diaconi et martyris, qui, Xysti papæ consortium etiam in martyrio cupiens, ut refert sanctus Leo Magnus, thesauros Ecclesiæ tradere iussus, pauperes, in quorum uictum atque uestimentum facultates cumulauerat, illuso tyranno ostendit ac post triduum pro Christi fide flammas superauit et in honorem eius triumphi transierunt etiam instrumenta supplicii. eius corpus Romæ in cœmeterio in agro Verano eius nomine appellato depositum est.

Prudentius poeta, in libro Peristephanon, poema 2, in illius martyris honore, sub titulo Passio Laurentii beatissimi martyris scripsit.