Prudentii Peristephanon

E Vicipaedia

Peristephanon est collatio quattuordecim poematum ab Aurelio Prudentio Clemente scriptorum, quarto saeculo exeunte vel quinto ineunte, ad martyrum laudem. Significatio vocabuli Peristephanon (vox Graeca) est 'De Coronis' (id est, 'de Passionibus gloriosae martyrum, qui coronati in caelo sunt') vel 'De Stephanis' (id est, 'per antonomasiam, de martyribus, quorum sanctus Stephanus est exemplar).

In principio erant septem poemata, omnia passio nuncupata, cum propria dispositione thematica et metrica, variis symmetriis usa, de martyribus fere omnibus illustribus:

  • "Passio Laurentii beatissimi martyris" (perist. 2)
  • "Passio Cypriani" (perist. 13)
  • "Passio Cassiani Forocorneliensis" (perist. 9)
  • "Passio Apostolorum" (perist. 12), id est sanctorum Petri et Pauli
  • "Ad Valerianum episcopum de passione Hippolyti beatissimi martyris" (perist. 11)
  • "Passio Agnes" (perist. 14)
  • "Passio sancti Vincenti martyris" (perist. 5)

Dein additi sunt quinque "hymni," ad aequandum numerum symbolicum duodecim, quod est numerus poematum libri Cathemerinon, praecipue de martyribus Hispanis, sicut poeta Prudentius:

  • "Hymnus in honorem sanctorum martyrum Emeteri et Chelidoni Calagurritanorum" (perist. 1)
  • "Hymnus in honorem passionis Eulaliæ beatissimæ martyris" (perist. 3)
  • "Hymnus in honorem sanctorum decem et octo martyrum Cæsaraugustanorum" (perist. 4)
  • "Hymnus in honorem beatissimorum martyrum Fructuosi episcopi ecclesiae Tarraconensis et Augurii et Eulogii diaconorum" (perist. 6)
  • "Hymnus in honorem Quirini beatissimi martyris episcopi ecclesiae Siscianae" (perist. 7)

Denique in hodiernis editionibus libri Peristephanon inveniuntur duo alia poemata Prudentii:

  • "De loco in quo martyres passi sunt, nunc baptisterium est Calagorra" (perist. 8), inscriptio pro Calagurris baptisterio
  • "Romanus contra gentiles" (perist. 10), quasi tragoedia Christiana

Nexus externi[recensere | fontem recensere]