Rugenwaldia

E Vicipaedia
Forum, curia municipalis et ecclesia Beatae Mariae Virginis.

Rugenwaldia[1][2][3][4], Rugenwaldum[5][6] seu Rugenwalda,[7] est urbs olim Hanseatica in Pomerania, saeculo tertio decimo condita, hodie ad palatinatum Pomeraniae occidentalis Poloniae pertinens.

Origo, nomen et situs[recensere | fontem recensere]

Nomen ad locum hoc attinens primo perscriptum est anno 1215 in documento, quo Swantepolcus dux Pomeraniae terras quasdam in "terra Dirlova" locatas episcopo Caminensi dono se dedisse testificatur; quod documentum "datum Dirlov" notatur.[8] Anno 1270 urbs primo locata est, secundo autem post destructionem anno 1312 iuxta ius Lubecense.[9]

Theodisce urbs Rügenwalde dicitur. Toponymum Polonicum hodiernum Darłowo est, sed forma haec nominis huius ab anno tantum 1946 de iure adhibenda est[10]; antea variationes multae in usu erant, exempli gratia Derłów[11], Dyrłów et Dzierzłów[12]. Pars civitatis mari proxima Polonice Darłówko, Theodisce Rügenwaldermünde nuncupatur.

Vippera flumen e pharo meridiem versus visa; pone silvulam ad ripam eius sitam turris ecclesiae B.M.V. conspicitur; longe a dextris horreum.

Rugenwaldia haud longe (ca. 2 km) a meridionali Maris Baltici litore sita est, prope locum ubi coniunguntur Vippera seu Wippera[13] et tributarius eius, Polonice nunc Grabowa Theodisceque Grabow dictus, olim Latine Thra vel Vethra nuncupatus[14]; unde etiam in insigni heraldico urbis duo flumina subtus gryphe monstrantur. 17 septembris 1497 maxima pars urbis a megacymate (vulgo tsunami) destructa est.[15]

Monumenta[recensere | fontem recensere]

In ipsa urbe[recensere | fontem recensere]

Inter monumenta aspectu digna primo ipsa dispositio viarum platearumque urbis notanda est, quae a Medio Aevo usque ad tempora nostra parum tantum mutata est, quod praesertim in via Wałowa seu Mauerstrasse cursum murorum antiquorum sequente patet, etiamsi de muris iam destructis nonnisi porta una remaneat. Forum in media urbe invenitur.

Praeterea enumerandae sunt tres ecclesiae stilo Gothico exstructae, quarum maxima (1540–1945 Lutherana, antea et postea catholica), Deo sub titulo B. Mariae V. dicata, ubi sarcophagi nonnullorum Gryphum osservantur, inter quos Erici Daniae, Sueciae et Norvegiae Regis, Rugenwaldiae anno 1459 mortui.[3] Ecclesia sanctae Gertrudis, in colle orientem versus ab urbe vetere locata, formas hexagoni et dodecagoni simul exhibet atque symmetria axiali ad basilicam Sancti Sepulcri Hierosolymitanam (Ἀνάστασιν scilicet) refert.[16]

Item castellum ducum Pomeraniae, curia municipalis saeculo duodevicensimo post incendium refecta, haud paucae domus veteres, sed etiam horrea latericia in portu annis 1908 et 1941 constructa.[17]

Altare argenteum Rugenwaldense[recensere | fontem recensere]

Altare argenteum Rugenwaldense in museo Stolpensi

Inter praecipuos artis Pomeranae thesauros habetur altare argenteum Rugenwaldense, quod saeculo septimo decimo Philippus II et Bogislaus XIV (ultimus Pomeraniae dux) cum Elisabetha uxore parari iusserunt. Quod altare e retabulo ex hebeno facto atque e viginti septem toreumatibus argenteis consistit . In oratorio castelli Rugenwaldensis primo collocatum, anno 1806, castello in ruinam labente, in ecclesiam B.M.V. translatum est. Anno autem 1944, appropinquante exercitu Sovietico, laminae argenteae in aerario conditae sunt; e quibus tamen nonnisi octo post aliquot annos inventae sunt. Quae ex hoc altari supersunt in museo Stolpensi hodie osservantur[18][19].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Ubi hodie Rugenwaldia, Coslinum, Colberga, Treptovia" Christophorus Hartknoch, Res Publica Polonica duobus libris illustrata, editio secunda (Francofurti et Lipsiae: apud Martinum Hallevord, bibliopolam Regiomontanum, 1687), 975. . His adIectae sunt duae dissertationes historicae, De Republica Curonica vetere et nova, item De originibus Pomeranicis 'Textus
  2. "domini terrae Slavinae videlicet & Rugenwaldiae" Io. Petrus de Ludewig (1731) Reliquiae manuscriptorum omnis aevi diplomatum ac monumentorum ineditorum adhuc, T. IX. Francofurti et Lipsiae. [p. 583] Textus
  3. 3.0 3.1 "Ericus . . . Rugenwaldiae moritur . . . Anno 1459" Nova Acta Eruditorum (Feb. 1751), 69.[Textus]
  4. "n[atus] Rugenwaldiae" Carolus Asmundus Rudolphi (1829) Recentioris aevi numismata virorum de rebus medicis et physicis meritorum memoriam servantia. Berolini: sumtibus Ferdinandi Dümmleri.[p. 82] Textus
  5. "omnemque item agrum, ad Rugenwaldum usque pertingentem" Valentinus ab Eickstett (1728) Epitome annalium Pomeraniae, cui annexa sunt I. Genealogia ducum Pomeraniae. II Catalogus Episcoporum Camminensium. III. Brevis descriptio Pomeraniae. Vita Philippi I, Ducis Pomeraniae citerioris. Ex manuscripto edidit Jac. Henr. Balthasar. Gryphiswaldae: sumtibus Jacobi Löffleri. [p. 52] Textus
  6. "Rugenwaldum inter alias portionis suae partes sortitum esse" Schuback, Iacobus (1751) Commentarius de jure littoris. Vom Strand-Rechte. Hamburgi: apud Conradum Koenig. [p. 303] Textus
  7. "novam civitatem instaurandi Rugenwaldam" Io. Petrus de Ludewig (1731) Reliquiae manuscriptorum omnis aevi diplomatum ac monumentorum ineditorum adhuc, T. IX. Francofurti et Lipsiae. [p. 582] Textus
  8. Hasselbach, Carolus Fridericus Wilhelmus et Iohannes Gotfriedus Ludovicus Kosegarten (1862) Codex Pommeraniae diplomaticus. Bd. 1. Gryphiae: E. A. Koch's Verlagshandlung, Th. Kunike. [no. 101, anno 1215, p. 234] Textus
  9. Hyacinthus Knopek (1995) "Początki i lokacje miast na Pomorzu Sławieńsko-Słupskim do połowy XIV wieku", Barbara Popielas-Szultka, Słupsk 1990 : [commentarius de libro]. Słupskie Studia Historyczne 4: 213-215 lege hic.
  10. Zarządzenie Ministrów: Administracji Publicznej i Ziem Odzyskanych z dnia 7 maja 1946 r. (M.P. z 1946 r. nr 44, poz. 85).
  11. Exempli gratia in hac tabula geographica anno 1935 edita.
  12. Ruegenwalde. In: Słownik geograficzny Królestwa Polskiego i innych krajów słowiańskich, Tom IX (1888) lege hic
  13. "molendinorum in Wippera fluvio" [p. 583]; "licentiam praenominatam aquam Vipperam descendendi & ascendendi" [p. 585] Io. Petrus de Ludewig (1731) Reliquiae manuscriptorum omnis aevi diplomatum ac monumentorum ineditorum adhuc, T. IX. Francofurti et Lipsiae. Textus
  14. Grabowa. In: Dictionarium electronicum hydronymorum Poloniae. Cracoviae: Instytut Języka Polskiego PAN.
  15. Piotrowski, Andreas, Jarmila Krzymińska, Paulus Sydor et Thomas Żuk (2016) Tsunami na Morzu Bałtyckim w świetle faktów i hipotez (Polonice, 'Tsunami in Mari Baltico secundum facta et hypotheses'). Państwowy Instytut Geologiczny. lege hic
  16. Łoziński, Georgius (1992) Pomniki sztuki w Polsce. Tom II, część I: Pomorze. Varsoviae: Arkady. ISBN 83-213-3558-6.
  17. Horrea Rugenwaldensia (Polonice; www.zabytki.org).
  18. Dorothea Szymczak (2007) Srebrny ołtarz darłowski. Der Rügenwalder Silberaltar. Stolpae: Muzeum Pomorza Środkowego. (ISBN 83-89329-32-8; Polonice et Theodisce, vertit Robertus Kupisiński)
  19. Dorothea Szymczak (2008) Srebrny ołtarz darłowski: historia, konserwacja, eksponowanie. Muzealnictwo, vol. 49, pars 2, 188–199. (Polonice, cum summario Anglico: The Silver Altar of Darłowo. History, Conservation, Display) Textus