Gryps
| [[Vicipaedia]] | Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos. |
Gryps, (-phis, m.) sive gryphus, est animal fabulare corpore leonis, capite aquilae, auribus asini. Femina alas aquilinas habet; mas spinas proiectas habet pro alis et minus frequenter depictus est. Gryps plerumque cruribus quattuor, alis et rostro aviario, unguibus aquilinis pro bracchiis leonis, et auribus asininis e calvaria proiciens repraesentatur. Nonnulli auctores dicunt caudam esse serpentem.
Nidos construit, sicut aquila. Pro ovis achatas parit. Thesauros conditos et aurifodinas custodire dicitur; etiam inimicum equo esse: apud Vergilium legimus iungentur iam grypes equis quod proverbium fuit, rem non fieri posse subiciens; ab hac notione Ludovicus Ariostus saeculo sexto decimo commentus est alterum animal fabulare, iunctum a gryphe equoque: hippogryps, qui nunc in mythologiam vulgarem inivit.
Bibliographia[recensere]
- Bisi, Anna Maria. 1965. Il grifone: Storia di un motivo iconografico nell'antico Oriente mediterraneo Romae: Università.
- Nuttall Encyclopædia. 1907.
Nexus externus[recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad gryphem spectant. |