Rudolphus Friedrichs

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Rudolphus Friedrichs anno 1945

Rudolphus (Theod. Rudolf) Friedrichs (natus 9 Martii 1892 Plaviae Variscorum, mortuus 13 Iunii 1947 Dresdae) vir publicus Saxoniae et sodalis primo SPD, deinde SED fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Friedrichs Lipsiae iurisprudentiae studebat. Quod miles conscriptus Bello Orbis Terrarum I interfuit, studium non prius quam 1919 finire potuit. Deinde minister publicus in administerio internarum rerum Saxoniae factus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Friedrichs, qui ab anno 1922 sodalis SPD fuit, ab anno 1930 decurio urbis Dresdae erat. Cum Nazistae anno 1933 rerum et Saxoniae potiti essent, Friedrichs dimissus et aliquamdiu et in carcerem iactus est. Deinde iurisconsultus societatis commercii ciborum erat. Postquam milites Sovietici anno 1945 Dresdam expugnaverunt, Friedrichs 10 Maii a magistratibus Sovieticis magister civium superior Dresdae nominatus est. Iam 4 Iulii autem Friedrichs praeses ministrorum Saxoniae nominatus est. Anno 1946 factiones SPD et KPD in novam factionem SED consociatae sunt. Et Friedrichs sodalis novae factionis factus est. Sed celeriter cum vicario suo pristino communista graviter de consiliis iurgabat. Itaque, cum 13 Iunii 1947 inopinate mortuus est, non afuerunt, qui eum necatum esse a Communistis putarent.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]