Maximilianus Clemens Lotharius de Hausen

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Maximilianus de Hausen

Maximilianus Clemens Lotharius de (Theod. Max Clemens Lothar von) Hausen (natus 17 Decembris 1846 Dresdae, mortuus 19 Aprilis 1922 eodem loco) vir militaris ac publicus Saxoniae fuit.

Origo, iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Maiores Maximiliani de Hausen e Lotharingia in Saxoniam venerunt et a saeculo XIX ineunte milites et legati regis Saxoniae militaverunt. Ipse scholam militarem regiam Dresdae frequentabat et deinde anno 1863 exercitus Saxoniae accessit. Bello contra Daniam anno 1864, Bello Germanico 1866 et bello contra Franciam anno 1870/71 interfuit. Hoc bello finito Berolini academiam belli frequentabat atque annis 1875 - 1887 ibi in praetorio magno laboravit. Deinde in Saxonia partibus exercitus imperavit et anno 1900 legatus militum promotus est. Anno 1901 frustra dimissionem a rege Alberto petivit, ut regni heres Fridericus Augustua dux erceritus Saxoniae fieret. Bello Orbis Terrarum I initio dux exercitu Saxoniae interfuit, sed iam mense Septembri 1914 Dysenteria morbo vexatus exercitum relinquere coactus est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Maximilianus de Hausen anno 1876 uxorem Mariam duxit et ex ea tres filias habuit.

Magistratus Publici[recensere | fontem recensere]

Annis 1902 - 1906 Maximilianus de Hausen administer belli Saxoniae fuit et 26 Iulii 1912 - 21 Maii 1914 praeses ministrorum Saxoniae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]