Ericus Zeigner

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ericus Zeigner anno 1949

Ericus (Theod. Erich) Zeigner (natus 17 Februarii 1886 Erfordiae, mortuus 5 Aprilis 1949 Lipsiae) vir publicus Saxoniae et sodalis primo SPD, deinde SED fuit.

Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Parentes eius anno 1894 Lipsiam migraverunt, ubi Ericus scholam frequentavit atque 1905 maturitatem adeptus est. Annis 1905 - 1913 Lipsiae iurisprudentiae studebat: Anno 1908 primam, anno 1913 secundam probationem accepit et doctor promotus est. Deinde delator publicus laboravit. Anno 1919, postquam sodalis SPD factus est, delator dimissus est. Annis 1925 - 1928 Zeigner magister scholae commercii, annis 1928 - 1933 diurnarius laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Mense Augsuti 1921 Zeigner Administer Iustitiae, 21 Martii 1923 praeses ministrorum Saxoniae electus est. Quod 10 Octobris duos administros factionis KPD nominavit, Fridericus Ebert (SPD), praeses rei publicae, eum praesidem ministrorum dimisit. 21 Novembris 1923 corruptionis in carcerem iactus et vere anni 1924 ad tres annos carceris damnatus est.

Tempore Nazistarum[recensere | fontem recensere]

Postquam Nazistae rerum Germaniae potiti sunt, Zeigner Augusto 1933 incarceratus et ad annum 1935 in castris carceralibus retentus est. Deinde operarius vitam degebat. Anno 1939 iterum brevi tempore incarceratus posthac tabularius laboravit. Mense Augusto 1944 iterum incarceratus est.

Post Bellum[recensere | fontem recensere]

Post Bellum Orbis Terrarum II finitum Zeigner in administratione urbis Lipsiae laboravit et 16 Iulii 1945 Magister civium superior Lipsiae nominatus est. Anno 1946 cum aliis factionem SED Lipsiae condidit et eodem anno et legatus senatus terrae Saxoniae electus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]