Pax Posonii (1805)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Pax Posonii 26 Decembris 1805 a Francia et Austria signata est. Hoc pace Bellum tertiae Coalitionis finitum est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Castellum Posonii

2 Decembris 1805 Napoleo I imperator Francorum in Pugna apud Slaukoviam exercitus Alexandri I imperatoris Russiae et Francisci II imperatoris Sacri Romani Imperii pervicit. Cum Russia se sine pace e bello reciperet, Austria ad pacem signandam coacta est.

Legati[recensere | fontem recensere]

Dux legatorum Franciae administer rerum exterarum Carolus Mauritius de Talleyrand-Périgord erat, pro Austria Ignatius Gyulay et Ioannes I Iosephus princeps Lichtensteni de pace egerunt.

Condiciones pacis[recensere | fontem recensere]

Regnum Italiae a Napoleone anno 1805 conditum

Austria Tirolem et Cisarulanam Electoratui Bavariae tradidit, Brisgoviam Badeniae dedit, aliae partes inter Badenia et Virtembergia divisae sunt. Venetiam, Histriam, Dalmatiam, Catharum Regnum Italiae accepit. Augusta Vindelicorum et Batavia partes Bavariae factae sunt. Salisburgum et Berchtesgaden autem nunc ad Austriam pertinebant.

Eventus[recensere | fontem recensere]

Tabula commemorativa pacis Vindobonae

Pax Posonii clades acerrima Austriae fuit et anno insequente finem Sacri Romani Imperii attulit. Franciscus II nunc FRanciscus I Austriae factus est. Principes Virtembergiae et Bavariae reges facti sunt. Confoederatio Rhenana Francorum duce condita est. In Tiroli autem a Bavaria occupata populus cum Andrea Hofer pro libertate bellum coeperunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]