Proelium Inceromaniae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Proelium Inceromaniae
Pars Belli Crimaeani
Milites certantes in proelio Inceramaniae
Milites certantes in proelio Inceramaniae
Annus: 5 Novembris 1854
Locus: Inceromania apud Sebastopolin
Fortuna: Victoria Foederatarum
Casus belli: Russici obsidionem Sebastopolis finire voluerunt.
Territoriae mutatae: nulla
Exercitus
Imperium Unitum Regnum Unitum

Imperium Francicum Francia
Imperium Ottomanicum Imperium Ottomanicum

Imperium Russicum Imperium Russicum
Duces

Imperium Unitum Filioregius Iacobus Henricus Somerset
Imperium Francicum Petrus Bosquet

Imperium Russicum Alexander Menšikov

Copiae
16 000 35 000
Mortui sauciique
5 700 11 000

Proelium Inceromaniae pugna Belli Crimaeani inter Franciam, Britanniam et Turcia ex altera parte et Russiam ex altera die 5 Novembris 1854 facta est.

Causae pugnae[recensere | fontem recensere]

Die 13 Septembris 1854 foederati milites in Crimaeam pensinsula appulserunt et die 9 Octobris urbem et castellum Sebastopolis oppugnare coeperunt, cum Russici eos duabus proeliis (ad Almam die 20 Septembris et Balaclavae die 25 Octobris arcere non potuissent. Itaque Russici nunc ex urbe circumventa errumpere conabantur.

Pugnae[recensere | fontem recensere]

Dum Michael Gorčakov generalis Russicus Francos viginti duabus militibus apud Balaclavam arcebat, Alexander Menšikov collega militibus triginta milibus munitiones Britannorum - fuerunt non plus quam octo milia - adortus est. Sed tres horas Britanni locum tenuerunt, dum Georgius Cathcart cum divisione quarta Britannica eis auxilio venit. Tum et Francorum subsidia advenerunt et impetum Russicorum prohibebant.

Eventus[recensere | fontem recensere]

Quamquam magnum numerum militum hoc proelio amiserunt, tamen foederati victoriam adepti sunt, cum Russici obsidionem Sebastopolis finire non potuerunt.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Const. Bulle, Geschichte des zweiten Kaiserreichs und des Königreichs Italien, Berolinum 1889, p. 115 - 117
  • Orlandus Figes Crimea: The Last Crusade, 2010, Allen Lane, pp. 371 - 394 ISBN 978-0-713-99704-0
  • German Werth, Der Krimkrieg, Geburtsstunde der Weltmacht Russland, Berolinum 1992 pp. 199 - 208 ISBN 3-548-34949-8

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Proelia Belli Crimaeani