Polymestor

E Vicipaedia
Hecuba Polymestorem excaecans quem ceterae Troades fustibus verberant in tapeto septimi decimi saeculi.

Polymestor vel Polymnestor in mythologia Graeca est Thracum rex,[1] cui Priamus ut hospiti et amico minimum natu e filiis Polydorum educandum cum multo auro tradidit. Cum ille iunior esset quam ut arma ferre posset et ipse exitum belli metueret, ita ne Priamidarum stirps omnino periret se prohibiturum sperabat. At, Troiae captae nuntio adlato, Polymestor Polydorum statim occidit ut auro potiretur et corpus in mare praecipitavit. In Euripidea Hecuba Priami uxor de nefando scelere supplicium sumpsit dum Polymestorem excaecat et eius liberos necat. Agamemnon iudex eam absolvit iuste factum arguens. Ob Hecubam in canem mutatam, quae metamorphosis apud Euripidem a Polymestore ex quibusdam vaticinationibus praedicebatur, eandem fabulam narrat Ovidius. Ad eadem facta tertio libro Aeneidis alludit Vergilius. Quae fabula tamen Iliadis auctori ignota erat qui Polydorum, quamvis a patre pugnae interesse vetatum tamen Achillem provocantem, bello obisse voluit[2].

Hyginus fabulam a cetera traditione longe aberrantem tradidit, quod fortasse argumentum hodie deperditae (Latinae[3] ?) tragoediae fuitː nam Ilione, Priami et Hecubae filia eademque Polymestoris uxor, fratrem Polydorum a parentibus alendum suscepit et eum cum proprio filio Deipylo e Polymestore genito permutavit. Ita filium pro fratre et fratrem pro filio habuit. Qua de causa cum victores Achaei regem hortarentur ut Polydorum necaret Polymestor non illum sed per errorem filium suum sustulit. Postremo Ilionae monitu filius et filia Priami periurum Polymestorem excaecant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ab Ovidio Odrysarum rex dicitur (XIII.554).
  2. Ilias XX.407-420, XXI.88-91, XXII.46-53.
  3. Fortasse Ilione Pacuvii

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Polymestorem spectant.