Lucius Aemilius Paullus Macedonicus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Aemilius Paullus Macedonicus (natus circa annum 229 a.C.n. - obiit anno 160 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius Lucius Aemilius Paullus (consul annorum 219 et 216 a.C.n.) erat, qui inter Pugnam apud Cannas cecidit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 195 quaestor erat, anno 194 IIIVir coloniae Crotonis deducendae fuit[1]. Anno 193 aedilis curulis Porticus Aemilias aedificavit[2]. Ab anno 192 ad usque mortem augur erat. Anno 191 praetor Hispaniam Ulteriorem administrabat et ad annum 189 propraetor mansit: Anno 190 apud Bastetanos victus est[3], sed eodem anno Lusitanos vicit[4] et imperator supplicationem accepit[5]. Anno 189/188 a.C.n. Xvir ad Asiam reformandam fuit[6]. Anno 182 primo consul Romanus una cum Gnaeo Baebio Q.f. Tamphilo electus est. Feliciter contra Ligures certavir et proconsul triumphum habuit[7]. Anno 171 cum tribus aliis patronus Hispaniorum fuit, qui maguistratus Romanos in ius vocaverant[8]. Anno 168 consul II erat, una cum Gaio Licinio C.f. Crasso. Anno 164 una cum Quinto Marcio Philippo censor fuit et anno 162 interrex.

Vita[recensere | fontem recensere]

Consul sortitus est Macedoniam provinciam, in qua Perseus Philippi filius paterni in Romanos odii haeres bellum renovaverat. Cum adversus Perseum profecturus esset, et domum suam ad vesperum rediret, filiolam suam Tertiam, quae tunc erat admodum parva, osculans, animadvertit tristiculam: "Quid est, inquit, mea Tertia, quid tristis es?" - "Mi pater, inquit illa, Perse periit." (Erat autem mortua catella eo nomine). Tum ille arctius puellam complexus: "Accipio omen, inquit, mea filia." Ita ex fortuito dicto quasi spem certam clarissimi triumphi animo praesumpsit. Ingressus deinde Macedoniam recta ad hostem perrexit.

Cum duae acies in conspectu essent, Sulpicius Gallus, tribunus militum, Romanum exercitum magno metu liberavit. Is enim, cum lunae defectionem nocte sequenti futuram praesciret, ad concionem vocatis militibus dixit: "Nocte proxima, ne quis id pro portento accipiat, ab hora secunda usque ad quartam luna defectura est. Id, quia naturali ordine et statis fit temporibus, et sciri ante et praedici potest. Itaque, quemadmodum nemo miratur lunam nunc pleno orbe, nunc senescentem exiguo cornu fulgere, sic mirum non est eam obscurari, quando umbra terrae conditur." Quapropter Romanos non movit illa defectio; Macedones vero eadem, ut triste prodigium, terruit.

Paullus cum Perseo acerrime dimicavit die 22 Iunii 168 a.C.n[9]. Macedonum exercitus caesus fugatusque est: rex ipse cum paucis fugit. Fugientes persecutus est Aemilius usque ad initium noctis. Tum se in castra victor recepit. Reversum gravis cura angebat quod filium in castris non invenisset. Is erat Publius Scipio, postea Africanus deleta Carthagine appellatus, qui decimum septimum tunc annum agens, dum acrius sequitur hostes, in partem aliam turba abreptus fuerat. Media tandem nocte in castra rediit. Tunc, recepto sospite filio, pater tantae victoriae gaudium sensit. Victus Perseus in templum confugerat, ibique in angulo obscuro delitescebat: deprehensus, et cum filio natu maximo ad consulem perductus est.

Perseus pulla veste amictus castra ingressus est. Non alias ad ullum spectaculum tanta multitudo occurrit. Rex captivus progredi prae turba non poterat, donec consul lictores misit, qui submovendo circumfusos iter ad praetorium facerent. Paulus Aemilius, ubi audivit Perseum adesse, consurrexit, progressusque paulum introeunti regi manum porrexit: ad genua procumbentem erexit; introductum in tabernaculum suo lateri assidere iussit. Deinde eum interrogavit qua inductus iniuria bellum contra populum Romanum tam infesto animo suscepisset? Rex, nullo dato responso, terram intuens diu flevit. Tum consul: "Bonum, inquit, animum habe: populi Romani clementia non modo spem tibi, sed prope certam fiduciam salutis praebet."

Postquam Perseum consolatus est Paulus Amilius sermonem ad circumstantes Romanos convertit: "Videtis, inquit, exemplum insigne mutationis rerum humanarum: vobis haec praecipue dico, iuvenes; ideo neminem decet in quemquam superbe agere, nec praesenti credere fortunae." Eo die Perseus a consule ad cenam invitatus est, et alius omnis ei honos habitus est, qui haberi in tali fortuna, poterat. Deinde cum ad consulem multarum gentium legati gratulandi causa venissent Paulus Aemilius ludos magno apparatu fecit, lautumque convivium paravit: qua in re curam et diligentiam adhibebat, dicere solitus et convivium instruere et ludos parare viri eiusdem esse, qui sciret bello vincere.

Confecto bello, Paulus Aemilius regia nave ad urbem est subvectus. Completae erant omnes Tiberis ripae obviam effusa multitudine. Fuit eius triumphus omnium longe magnificentissimus. Populus, exstructis per forum tabulatis in modum theatrorum, spectavit in candidis togis. Aperta templa omnia et sertis coronata thure fumabant. In tres dies distributa est pompa spectaculi. Primus dies vix suffecit transvehendis signis tabulisque; sequenti die translata aunt arma, galeae, scuta, loricae, pharetrae, argentum aurumque. Tertio die, primo statim mane ducere agmen coepere tibicines, non festos solemnium pomparum modos, sed bellicum sonantes, quasi in aciem procedendum foret. Deinde agebantur pingues cornibus auratis et vittis redimiti boves centum et viginti.

Sequebantur Persei liberi, comitante educatorum et magistrorum turba qui manus ad spectatores cum lacrimis miserabiliter tendebant, et pueros docebant implorandam suppliciter victoris populi misericordiam. Pone filios incedebat cum uxore Perseus stupenti et attonito similis. Inde quadringentae coronae aureae portabantur, ab omnibus fere Graeciae civitatibus dono missae. Postremo ipse in curru Paulus auro purpuraque fulgens eminebat, qui magnam cum dignitate alia corporis, tum senecta ipsa maiestatem prae se ferebat. Post currum inter alios illustres viros filii duo Aemilii; deinde equites turmatim, et cohortes peditum suis quaeque ordinibus. Paulo a senatu et a plebe concessum est ut in ludis Circensibus veste triumphali uteretur, eique cognomen Macedonici inditum.

Tantae huic laetitiae gravis dolor admixtus est. Nam Paulus Aemilius, duobus filiis in adoptionem datis, duos tantum nominis haeredes domi retinuerat. Ex his minor ferme duodecim annos natus, quinque diebus ante triumphum patris, maior autem triduo post triumphum decessit. Erat porro Aemilius liberorum amantissimus; eos erudiendos curaverat non solum Romana veteri disciplina, sed etiam Graecis literis. Optimos adhibuerat magistros, eorumque exercitiis omnibus ipse interfuerat, cum eum respublica alio non vocaret. Eum tamen casum fortiter tulit, et in oratione, quam de rebus a se gestis apud populum habuit: "Optavi, inquit, ut si quid adversi immineret ad expiandam nimiam felicitatem, id in domum meam potius quam in rempublicam recideret. Nemo iam ex tot liberis superest, qui Pauli Aemilii nomen ferat; sed hanc privatam calamitatem vestra felicitas, et secunda fortuna publica consolatur."

Paulus Aemilius omni Macedonum gaza, quae fuit maxima, potitus erat: tantam in aerarium populi Romani pecuniam invexerat, ut unius imperatoris praeda finem attulerit tributorum; at hic non modo nihil ex thesauris regiis concupivit, sed ne ipse quidem spectare eos dignatus est. Per alios homines cuncta administravit, nec quidquam in domum suam intulit, praeter memoriam nominis sempiternam: mortuus est adeo pauper, ut dos eius uxori, nisi vendito, quem unum reliquerat, fundo, non potuerit exsolvi. Exsequiae eius non tam auro et ebore, quam omnium benevolentia et studio fuerunt insignes. Macedoniae principes, qui tunc Romae erant legationis nomine, humeros suos funebri lecto sponte subiecerunt. Quem enim in bello ob virtutem timuerant, eumdem in pace ob iustitiam diligebant.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Fons[recensere | fontem recensere]

P literature.png Haec pagina textum incorporat ex opere abbatis C. F. Lhomond De viris illustribus urbis Romae, 1779.


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, Ab urbe condita XXXIV 45,5
  2. Titus Livius, op.cit. XXXV 10,12; Plutarchus, Aemilius 3
  3. Titus Livius, op.cit. XXXVII 46,7-8
  4. Titus Livius, op.cit. XXXVII 57,6-7
  5. Titus Livius, op.cit. XXXVII 58,5
  6. Titus Livius, op.cit. XXXVII 55
  7. Titus Livius, op.cit. XL 25-28
  8. Titus Livius, op.cit. XLIII 2
  9. Titus Livius, op.cit. XLIV 30-46


Antecessores:
Quintus Fabius Q.f. Labeo et Marcus Claudius L.f. Marcellus
Consul
182 a.C.n.
cum
Gnaeo Baebio Q.f. Tamphilo
Successores:
Publius Cornelius L.f. Cethegus et Marcus Baebius Q.f. Tamphilus
Antecessores:
Q. Marcius L.f. Philippus II et Gnaeus Servilius Cn.f. Caepio
Consul
168 a.C.n.
cum
Gaio Licinio C.f. Crasso
Successores:
Quintus Aelius Paetus et Marcus Iunius Pennus